Apocalypse Explained (Tansley) n. 498

Previous Number Next Number See English 

498. "Et factae sunt voces et tonitrua et fulgura." - Quod significet ratiocinationes ex turba affectionem et inde cogitationum de bono et malo ac de vero et falso, constat ex significatione "vocum," quod sint ratiocinationes (de qua sequitur); et ex significatione "tonitruum et fulgurum," quod sint conflictus et turbae affectionum et inde cogitationum de bono et malo ac de vero et falso. Causa talium conflictuum et turbarum, est quod per influxum e caelis claudantur externa apud malos et aperiuntur interna, et externa fuerunt quae simulaverunt bona et vera, at interna quae cogitaverunt mala et falsa; inde clausis externis et apertis internis illorum oritur conflictus et turba affectionum et cogitationum de bono et malo ac de vero et falso, et inde ratiocinationes: talia in mundo spirituali audiuntur ut voces multitudinis murmurantis, stridentis, minantis et pugnantis; et apparent ad distantiam inde, ubi illa non audiuntur, sicut tonitrua et fulgura, ut tonitrua ex conflictu affectionum, ac ut fulgura ex conflictu cogitationum inde. Quoniam haec oriuntur ex defluxu Divini Boni et Veri e caelis superioribus in inferiora, inde voces, tonitrua et fulgura, cum audiuntur et conspiciuntur a bonis, significant Divinum Verum quoad perceptionem et illustrationem (de qua illorum significatione, videatur supra, n. 273,353): aliter vero cum illa audiuntur et conspiciuntur a malis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church