Apocalypse Explained (Tansley) n. 497

Previous Number Next Number See English 

497. "Et projecit in terram." - Quod significet influxum in inferiora ubi illi qui separandi et removendi, constat ex significatione "projicere thuribulum impletum igne altaris," quod sit influxus Divini Amoris e caelis (de qua sequitur); et ex significatione "terrae," quod sint inferiora, ubi illi qui separandi et removendi ab invicem. In mundo spirituali enim sunt terrae, sunt colles, et sunt montes; ac ibi et terrae et colles et montes habitantur; super collibus et montibus habitant angeli et sunt caeli, et super terris, quae infra colles et montes habitabant qui separandi ab invicem erant; quare "terrae" hic significant inferiora. (Quod similis sit facies in mundo spirituali quoad talia, sicut est super nostra tellure, multis ostensum est in opere De Caelo et Inferno tum in opusculo De Ultimo Judicio, et quoque supra in explicationibus aliquoties.) Exinde constare potest quod per "Projecit thuribulum impletum igne altaris in terram" significetur influxus Divini Amoris e caelis in inferiora, ubi illi qui separandi et removendi: infra enim super terris ibi erant societates ubi boni simul et mali erant, qui ab invicem separandi erant antequam ultimum judicium existeret: nam a tempore Domini usque ad tempus ultimi judicii tolerati sunt omnes qui externam moralem vitam potuerunt vivere, et sic aemulari vitam spiritualem ad apparentiam: (quod tolerati sint usque ad judicium, et cur tolerati sunt, videatur in opusculo De Ultimo Judicio, n. 59, 69, 70; et quod ex illis formatum fuerit prius caelum," quod destructum est, in eodem opusculo, n, 65-72:) et quia in iisdem societatibus, seu in priori caelo, etiam fuerunt simplices boni, quidam una cum illis ibi, quidam alibi sed cum illis conjuncti per externum sanctum et pium, et tamen boni separandi erant a malis ante judicium, ut illi elevarentur in caelum ac mali conjicerentur in infernum, ac separatio facta est per influxum Divini Boni et Veri e caelis in inferiora ubi omnes illi erant, inde constare potest quod per "Projecit thuribulum impletum igne altaris" significetur ille influxus in inferiora. (De operatione illius influxus apud bonos, et de operatione ejus apud malos, videatur supra, n. 413, 418 [a], 419, 426, 489, 493,)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church