Apocalypse Explained (Tansley) n. 510

Previous Number Next Number See English 

510. "Et quasi mons magnus igne ardens." - Quod significet amorem sui ac inde propriae intelligentiae, constat ex significatione "montis igne ardentis," quod sit amor sui et inde amor propriae intelligentiae; quod hic amor per illum montem significetur, est quia per "montem" in Verbo significatur amor in utroque sensu, nempe amor caelestis et amor infernalis (videatur supra, n. 405); similiter per "ignem" (de quo etiam supra, n, 504 [a-e]); et hic agitur de malis qui separandi a bonis et conjiciendi in infernum; apud quos per illum amorem omne verum vertitur in falsum; hic effectus oriundus ex "monte illo misso in mare," in sequentibus describitur, nam per "montem illum missum in mare, unde facta est tertia pars maris sanguis," significatur quod in naturali homine omne factum sit falsum mali: exinde constare potest quod hic per "montem magnum igne ardentem" significetur amor sui et inde amor propriae intelligentiae; propria intelligentia etiam omnis est ex amore sui.

[2] Quod per "montem" intelligatur amor in utroque sensu, est ex causa quia angeli tertii caeli, qui in amore caelesti sunt, super montibus in mundo spirituali habitant; quare cum dicitur "mons," intelligitur id caelum, ac secundum ideas cogitationis angelicae, quae a personis et locis abstractae sunt, intelligitur id quod facit caelum, ita amor caelestis: quod autem "mons" in opposito sensu significet amorem sui, est quia illi qui in amore sui sunt, continue cupiunt ascendere montes, pares se faciendo illis qui in tertio caelo sunt; hoc quia in sua phantasia versant, id quoque, dum extra inferna sunt, conantur; inde est quod per "montem" in opposito sensu significetur amor sui. Verbo, qui in amore sui sunt, alta semper spirant; quare etiam post mortem, quando omnes status amoris vertuntur in correspondentia, phantasia tenus se alte conjiciunt, credentes se, cum in phantasia sunt, super altis montibus esse, cum tamen corpore in infernis sunt: inde est, quod illi qui ex Babele sunt, qui in tali amore sui sunt ut non solum imperare velint super omnem terram sed etiam super caelos, in Verbo dicantur "montes," ac "sedere super monte," et "ascendere super excelsa nubis:" - Ut apud {1}Jeremiam, "Ecce Ego contra te mons perdens,.... perdens universum terram; et extendam manum meam contra te, ut devolvam te de petris, et dem te in montem combustionis" (li. 25);

et apud {2}Esaiam, "Dixisti corde tuo, Caelos ascendam, supra stellas Dei exaltabo thronum meum, et sedebo in monte conventus;.... ascendam supra excelsa nubis, similis fiam Altissimo; verumtamen ad infernum dejicieris" (xiv. 13-15):

haec de Babele.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church