Apocalypse Explained (Tansley) n. 511

Previous Number Next Number See English 

511. "Missus est in mare." - Quod significet in naturalem hominem, constat ex significatione "maris," quod sit scientificum in communi quod in naturali homine, proinde naturalis homo quoad scientificum ibi (de qua supra, n. 270, 342 [b]). Quod "mare" id significet, est quia "aqua" significat verum, et verum in naturali homine vocatur scientificum. Ipsum autem verum in se est spirituale, ac in spirituali homine unum facit cum affectione veri, est enim forma affectionis ibi; quantum itaque haec affectio cum sua forma est inde in scientificis quae in naturali homine, tantum scientifica in se continent vera et sunt scientifica vera; nam scientifica quae naturalis hominis in se spectata non sunt vera, sed modo vasa continentia veri, quare etiam per "vasa" in Verbo significantur scientifica.

[2] Quod naturalis homo per "mare" significetur, constare potest ex locis in Verbo supra (n. 275 et 342 [b,c]) adductis; ex quibus patet quod per "mare" respective ad aquam significetur scientificum in communi, ac per "mare" respective ad fluctus significetur disceptatio et ratiocinatio quae fit per scientifica; et quia utrumque est in naturali homine, ideo per "mare" ipse naturalis homo significatur. Sed status naturalis hominis est prorsus secundum affectionem quae amoris hominis; quando apud hominem dominatur affectio spiritualis seu affectio boni et veri propter bonum et verum, et haec per spiritualem hominem in naturalem influit, tunc naturalis homo est spiritualis naturalis homo, est enim tunc subordinatus et subjectus spirituali, et quia sic unum agunt est uterque in caelo; at vero cum apud hominem affectio mere naturalis dominatur, tunc in naturali homine non est aliquod verum, sed omne quod ibi est scientificum non verum, scientificum mortuum et scientificum falsum; causa est, quia tunc scientifica ibi se conjungunt cum affectionibus mere naturalibus, quae omnes scaturiunt ex amoribus sui et mundi; et tamen ipsa vera, quia in se spiritualia sunt, non se conjungent nisi cum affectionibus spiritualibus, ut supra dictum est. Quando vera se conjungunt cum affectionibus mere naturalibus, tunc non amplius sunt vera, sed sunt falsa, nam affectio mere naturalis falsificat illa. Conjunctiones veri cum affectionibus mere naturalibus correspondent scortationibus et adulteriis varii generis, et quoque in sensu spirituali per varia scortationum et adulteriorum genera in Verbo intelliguntur; sunt conjunctiones veritatum Verbi cum amore sui et cum amore mundi, quae illis correspondent.

[3] Quod "mare" significet naturalem hominem cum illis quae inibi sunt, est quoque ex correspondentia; in mundo enim spirituali apparent variis in locis maria, imprimis circa ultimos terminos ubi desinunt societates spirituales seu ipsum caelum: quod ibi maria existant, est causa, quia in terminis caeli et extra illos sunt illi qui mere naturales homines fuerunt, qui etiam apparent inibi in fundis, ubi eorum domicilia; sed sunt ibi naturales non mali, at naturales mali sunt in infernis. Ex maribus ibi visis etiam constat quales illi sunt qui inibi, sed hoc imprimis ex aquarum colore vergente ad obscurum aut ad clarum: si ad obscurum, sunt inibi sensuales spiritus, qui sunt naturales infimi; si ad clarum sunt, inibi naturales interiores. Sed aquae marium quae super inferna sunt densae, nigrae, quandoque rubrae; et turba infernalis inibi apparet sicut angues et serpentes, et sicut monstra qualia in maribus sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church