561. "Et potestas illarum laedere homines mensibus quinque." - Quod significet quod stuporem inducerent intellectui veri et perceptioni boni quamdiu in illo statu sunt, constat ex significatione "laedere," quod sit damno afficere, hic stuporem inducere (de qua sequitur); ex significatione "hominum," quod sint intelligentes veri et percipientes boni, et abstracte intellectus veri et perceptio boni, quia homo est homo ex illis (de qua supra, n. 546); et ex significatione "mensium quinque," quod sit quamdiu in illo statu sunt (de qua etiam supra, n. 548). Quod "laedere" hic significet stuporem inducere, est quia supra dicitur quod "caudae illarum essent similes scorpiis," et per "scorpios" significatur persuasivum infatuans et suffocans, ita quoque stuporem inducens; nam, ut supra de persuasivo illo dictum est, est id apud spiritus tale ut rationale et intellectuale obstupescat, proinde quod stupor inducatur.