Apocalypse Explained (Tansley) n. 562

Previous Number Next Number See English 

562. [Vers. 11.] "Et habebant super se regem, angelum abyssi." - Quod significet quod influxum reciperent ab inferno, ubi illi qui in falsis mali sunt, et mere sensuales, constat ex significatione "regis," quod sit verum ex bono, et in opposito sensu, ut hic, falsum ex malo (de qua supra, n 31); et ex significatione "angeli abyssi," quod sit infernum ubi falsa mali sunt; per "angelum" enim non intelligitur unus angelus, sed significatur infernum ubi tales sunt; quod per "angelum" in Verbo intelligantur integrae societates angelicae quae in simili bono sunt, videatur supra (n. 90, 302, 307); inde etiam per "angelum" in opposito sensu significantur societates infernales quae in simili malo: quod sint inferna ubi sunt illi qui in falsis mali sunt, et qui sunt mere sensuales, est quia dicitur "angelus abyssi," et per "abyssum" significatur infernum ubi sunt illi (videatur supra, n. 583), et quia hoc dicitur de "locustis," per quas significantur homines qui facti mere sensuales per falsa infernalia (videatur supra, n. 543). Quod "habere supra se regem" illum significet et influxum recipere inde, est quia omnia mala et inde falsa ab inferno sunt; et quia omnes qui in malis et inde falsis sunt, ex infernis reguntur et ducuntur; quapropter infernum est illis sicut rex, qui dominatur super illos, et cui obedientiam praestant: hoc quia fit ex influxu, quando in mundo vivunt, et effluxus inde ducit, inde per "habere super se regem" significatur influxum recipere.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church