Apocalypse Explained (Tansley) n. 563

Previous Number Next Number See English 

563. "Nomen ei Hebraice Abaddon, et in Graeca nomen habet Apollyon." - Quod significet quale ejus, quod sit perdens omne verum et bonum, constat ex significatione "{1}nominis," quod sit quale status et quale rei (de qua supra, n. 148); et ex significatione "Abaddon" in lingua Hebraica, quod sit perditio, similiter "Apollyon" in lingua Graeca; proinde perditio veri et boni, quia de illis agitur. Quod sensuale hominis, quod est ultimum vitae intellectualis ejus, sit perdens omne verum et bonum spirituale, quod est verum et bonum ecclesiae, est quia illud sensuale proxime exstat mundo, et proxime adhaeret corpori; unde ei ex utroque sunt affectiones et inde cogitationes, quae in se spectatae e diametro sunt contra affectiones et inde cogitationes spirituales, quae e caelo sunt: nam homo ex sensuali illo amat se et mundum super omnia; et quantum hi amores dominantur, tantum dominantur mala et inde falsa, quae ex illis ut ex suis originibus scaturiunt et effluunt. In illis amoribus sunt omnes qui mere sensuales per mala vitae et inde falsa facti sunt. Haec quisque potest ex intellectus facultate, quae cuivis est, videre; si enim dominatur illud quod proxime exstat mundo et proxime adhaeret corpori, sequitur quod ipse mundus et ipsum corpus cum omnibus eorum voluptatibus et concupiscentiis, quae vocantur "oculi et carnis," dominentur; et quod homo omnino abducendus et elevandus sit ab his sensualibus, ut in spirituales affectiones et inde cogitationes venire possit. Haec abductio et elevatio fit a solo Domino, quando homo patitur se duci a Domino per leges ordinis, quae sunt vera et bona ecclesiae, ad Ipsum et sic ad caelum: et cum hoc fit, homo relinquit ultimum hoc sensuale, quoties in statu spirituali est, et elevatus supra illud tenetur; et hoc quoque ex causa, quia hoc sensuale est prorSus deperditum apud homines; in eo enim est cujusvis proprium, in quod nascitur, quod in se non est nisi quam malum. Ex his constare potest unde est quod id sensuale dicatur "perditio," seu "Abaddon" et "Apollyon."

[2] Sciendum est quod tres gradus vitae apud unumquemvis hominem sint, intimus, medius et ultimus; et quod homo eo perfectior fiat, hoc est, sapientior, quo interior fit, ex causa quia eo interius in lucem caeli venit; et quod homo eo imperfectior fiat, hoc est, minus sapiens, quo exterior fit, ex causa quia a luce caeli eo propius ad lucem mundi venit. Inde constare potest qualis est mere sensualis homo, qui nihil videt ex luce caeli sed solum ex luce mundi; quod nempe ei in luce et splendore sint omnia quae mundi sunt, ac in tenebris et caligine sint omnia quae caeli; et quando haec in tenebris et caligine sunt, et illa in luce et splendore, sequitur quod non alius ignis vitae et amor sit qui accendit et ducit, quam amor sui et inde amor omnium malorum; et quod non alia lux vitae sit quae cogitationis visum stringit et instruit, quam quae favet malis quae amat, et haec sunt falsa mali. Ex his etiam videri potest qualis est mere sensualis homo, de quo huc usque in hoc capite actum est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church