Apocalypse Explained (Tansley) n. 580

Previous Number Next Number See English 

580. [Vers. 19.] "Nam potestas illorum in ore illorum erat." - Quod significet cogitationes sensuales et inde ratiocinationes, quod illis maxime valerent, constat ex significatione "potestatis illorum," quod sit valere, hic maxime valere; et ex significatione "oris," quod sit cogitatio sensualis et inde ratiocinatio: per "os" enim et per ea quae oris sunt significantur illa quae intellectus et inde cogitationis et loquelae sunt, haec enim correspondent ori; nam omnia organa quae una voce dicuntur oris, sicut larynx, glottis, guttur, lingua, os, labia, sunt organa inservientia intellectui pro enuntiatione et elocutione; inde est quod per "os" significetur cogitatio et inde ratiocinatio: at quia cogitatio hominis est interior et exterior, nempe spiritualis, naturalis et sensualis, ideo per "os" significatur cogitatio quae est homini de quo agitur, hic cogitatio sensualis, quia de homine facto sensuali per falsa mali agitur. Cogitatio sensualis est cogitatio omnium infima, et est materialis et corporea; in hac cogitatione sunt omnes qui in malis quoad vitam et inde in falsis quoad doctrinam sunt, utcunque creduntur docti et eruditi, et quoque utcunque possunt falsa in decora serie concinnare, ac elegante et eloquente sermone exornare.

[2] Quod "os" ex correspondentia, ita in spirituali sensu, significet cogitationem, at in sensu naturali enuntiationem, constare potest ex sequentibus his locis: - Apud Davidem, "Os justi meditatur sapientiam" (Ps. xxxvii. 30):

per "os" ibi significatur cogitatio ex affectione, nam homo ex illa meditatur sapientiam, non autem ex ore et ejus loquela. Apud Lucam, Jesus dixit, "Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt se opponere" (xxi.15):

"os" ibi pro loquela ex intellectu, ita pro cogitatione ex qua homo loquitur. Apud Matthaeum, "Non quod intrat in os, immundum reddit hominem; sed quod egreditur ex ore, hoc immundum reddit hominem:.... quod ingreditur in os, in Ventrem abit, et in latrinam ejicitur; quae vero egrediuntur ex ore, ex corde egrediuntur;.... ex corde egrediuntur cogitationes malae, caedes, adulteria, stupra, furta, falsa testimonia, blasphemiae" (xv. 11, 17-19):

per "illa quae ingrediuntur in os" in sensu litterae intelliguntur omnis generis cibi, qui post usum in corpore per ventrem abeunt in latrinam; at vero in sensu spirituali per "illa quae ingrediuntur in os" significantur omnia quae ex memoria et quoque ex mundo intrant in cogitationem, haec etiam correspondent cibis; et illa quae ingrediuntur cogitationem et non simul voluntatem, non immundum reddunt hominem, nam memoria et inde cogitatio sunt homini solum sicut introitus ad illum, quoniam voluntas est ipse homo: quae modo ingrediuntur cogitationem et non ulterius, illa quasi per ventrem in latrinam rejiciuntur; "venter" ex correspondentia significat mundum spirituum, unde cogitationes apud hominem influunt, et "latrina" significat infernum.

[3] Sciendum est quod homo non purificari possit a malis et inde falsis, nisi immunda quae ei insunt emergant usque in cogitationem, ac ibi videantur, agnoscantur, discernantur et rejiciantur. Ex his patet quod per "id quod ingreditur in os" in sensu spirituali significetur quod ingreditur in cogitationem ex memoria et ex mundo; at vero per "id quod egreditur ex ore" in sensu spirituali significatur cogitatio ex voluntate seu ex amore: per "cor" enim, ex quo egreditur in os et ex ore, significatur hominis voluntas et amor; et quia amor et voluntas faciunt totum hominem, homo enim talis est qualis ejus amor, inde illa quae inde in os et ex ore egrediuntur, immundum faciunt hominem; quae quod sint mala omnis generis, constat ex enumeratis ibi. Ita intelligitur hoc Domini verbum in caelis. (Quod "cor" significet voluntatem et amorem, videatur supra, n. 167.)

[4] Apud Esaiam, "Volavit ad me unus ex seraphim, in cujus manu pruna.... ex altari; et tetigit os meum et dixit, Ecce tetigit haec labia tua, ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur" (vi. 6, 7):

quod "unus ex seraphim tetigerit pruna ex altari os et labia prophetae" significat purificationem ejus interiorem, quae est intellectus et voluntatis, et inde inaugurationem in munus docendi; per "prunam ex altari" significatur Divinus Amor, a quo omnis purificatio; et per "os" et "labia" significatur cogitatio et affectio, seu quod idem, intellectus et voluntas; quibus purificatis homo ab iniquitate et peccato removetur; quare dicitur, "Ideo recessit iniquitas tua, et peccatum tuum expiatur:" quod non recedat iniquitas per prunam admotam ori et labiis, unicuivis constare potest. (Quod illa quae oris sunt correspondeant intellectualibus, quia ex illis vox et loquela procedit, videatur in Arcanis Caelestibus, n. 8068, 9384. "Ex ore et ex corde," quod sit ex intellectu et voluntate, n. 3313, 8068, ibi.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church