581. "Nam caudae illorum similes serpentibus, habentes capita." - Quod significet quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur, constat ex significatione "caudarum," hic equorum, quod sint scientifica, quae vocantur sensualia quia sunt ultima intellectus (de qua supra, n. 559); ex significatione "serpentum," quod sint astutiae sensualis hominis (de qua sequitur); et ex significatione "habere capita," quod sit ratiocinari per illa scientifica; nam per "caput" significatur intelligentia, inde per "habere caput" intelligens esse; quod sit ratiocinari per illa scientifica, est quia per "caput," cum de sensuali homine, significatur scientia, et inde fatua cogitatio (videatur supra, n. {1}577 [a]), proinde etiam ratiocinatio per scientifica sensualia: ex his constare potest quod per "caudas equorum similes serpentibus, habentes capita" significetur quod ex scientificis sensualibus, quae fallaciae, astute ratiocinentur. Dicitur quod sint fallaciae, quia scientifica sensualia fiunt fallaciae quando homo ex illis ratiocinatur de spiritualibus: ut pro exemplo, quod dignitates et opulentiae sint reales benedictiones; quod gloria, qualis est magnatibus in mundo, sit in qua beatitudo caelestis consistit; et quod Dominus velit adorationem ab homine propter Sui gloriam; et similia alia, quae sunt fallaciae quando spiritualibus applicantur; nam homo sensualis, quia non pollet intelligentia, ita cogitat, non enim aliter scire potest.
[2] Quod "serpentes" in Verbo {2}significent sensualem hominem quoad astutiam, et quoad prudentiam, constare potest ex sequentibus: - Apud Mosen, "Serpens factus astutus prae omni fera agri quam fecerat Jehovah Deus" (Gen. iii. 1):
per "serpentem" hic non intelligitur serpens, sed sensualis homo, et in communi sensu ipsum sensuale, quod est ultimum intellectus humani; per "hominem et ejus uxorem" significatur Ecclesia Antiquissima, quae lapsa est quando homines istius ecclesiae coeperunt ex scientificis sensualibus ratiocinari de Divinis, quod significatur per "edere ex arbore scientiae;" astutia eorum in ratiocinando de Divinis ex sensuali describitur per ratiocinationem serpentis cum uxore Adami, ex qua decepti sunt. Quod serpens dicatur "astutus prae omni fera agri," est quia ei venenum est, et inde morsus ejus letalis, et quia in latebris se recondit; "venenum" significat astum et dolum, et inde "morsus" ejus noxam letalem; et "latebrae" e quibus mordet et in quibus se recondit, significant astutias.
[3] Sciendum est quod omnes "bestiae" significent affectiones, quales sunt apud homines; ac "serpentes" significant affectiones sensualis hominis, ex causa quia serpunt humi super ventre, similiter ut sensuale hominis; hoc enim infimo loco est, et quasi repit humi sub reliquis: etiam sensuales homines in mundo spirituali in inferioribus habitant, non enim elevari possunt versus superiora, quoniam in externis sunt, et ex illis de omni re judicant et concludunt; etiam mali qui in infernis sunt plerique sensuales sunt, et multi eorum astuti; quare etiam apparent sicut serpentes varii generis, dum spectantur e luce caeli; inde est quod diabolus appelletur "serpens." Quod infernales etiam astuti sint, est causa, quia malum in se recondit omnem astutiam et malitiam, sicut bonum omnem prudentiam et sapientiam. (De quare videatur in opere De Caelo et Inferno, n. 570-581, ubi actum est De Malitia et Artibus nefandis Spirituum Infernalium.)
[4] Inde nunc est quod diabolus seu infernum dicatur "serpens" in sequentibus locis: - In Apocalypsi, "Draco serpens antiquus,... diabolus et satanas, qui seducit totum terrarum orbem" (xii. 9, 14, 15; cap. xx. {1}2);
apud Davidem, "Exacuerunt linguam sicut serpens, venenum aspidis sub labiis eorum" (Ps. cxl. 4 [B.A. 3]);
per quae significatur astuta et dolosa eorum deceptio. Apud eundem, "Venenum eorum instar veneni serpentis" (Ps. lviii. 5 [B.A. 4]);
apud Hiobum, "Venenum aspidum suget, occidet eum lingua viperae" (xx. 16);
et apud Esaiam, "Ova aspidis ponebant, et telas araneae texebant; qui comedit de ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera" (lix. 5):
haec de hominibus malis qui dolo et astu seducunt in spiritualibus; clandestina mala, ad quae astute allectant, significantur per" ova aspidis" quae ponunt; dolosa falsa significantur per "telas araneae" quas texunt; letalis noxa, si recipiuntur, significatur per "Qui comedit de ovis illorum, moritur; et quando quis exprimit, excluditur vipera."
[5] Quoniam Pharisaei tales erant, ideo vocantur a Domino "Serpentes, progenies viperarum" (Matth. xxiii. 33). Quod astutiae et malitiae talium nihil nociturae sint illis quos Dominus tutatur, significatur per quod "Ludet sugens super foramine viperae, et super speluncam basilisci ablactatus manum [suam] impellet" (Esai. xi. 8):
per "sugentem" et "ablactatum" significantur qui in bono innocentiae sunt, qui sunt qui in amore in Dominum; et per "foramen viperae" et "speluncam basilisci" intelliguntur inferna in quibus dolosi et astuti spiritus sunt; apparent etiam introitus ad illa sicut furva foramina, ac intus sicut speluncae.
[6] Quod astutiae et malitiae spirituum infernalium non nocerent illis quos Dominus tutatur, etiam significatur per haec Domini verba, Quod possent calcare super serpentes et scorpios, et super omnem potestatem inimici (Luc. x. 19);
Tum quod possent tollere serpentes, et quoque bibere letale, nec nociturum illis (Marc xvi. 18):
"calcare super serpentes" significat contemptui habere et vilipendere dolos, astutias, et artes nefandas turbae infernalis; quare etiam dicitur, "et super omnem potestatem inimici; "inimicus" est illa turba, et "potestas" ejus est astutia.
[7] Malitiae et astutiae spirituum infernalium, qui simul sumpti vocantur "diabolus" et "satanas," per "serpentes " etiam intelliguntur in sequentibus locis: - Apud Mosen, Jehovah Deus "ducens te per desertum magnum et formidabile, serpentis, presteris et scorpionis" (Deutr. viii. 15):
per profectiones filiorum Israelis in deserto repraesentabantur et inde significabantur tentationes fidelium; infestationes tunc ab infernis per malos spiritus et genios, significantur per "serpentes, presteres et scorpiones."
[8] Apud Esaiam, "Ne laeteris, Philisthaea tota, quod fracta sit virga percutiens te, nam e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans" ({1}xiv. 29):
per "Philisthaeam" significatur fides separata a charitate; seductio multorum per sophismata, quibus illa fides confirmatur, describitur per quod "e radice serpentis exibit basiliscus, cujus fructus prester volans." Apud Jeremiam, "Ecce Ego mittens inter vos serpentes basiliscus, contra quos non incantio, et mordebunt vos" (viii. 17);
apud eundem, "Vox ejus sicut serpentis ibit" (xlvi. 22, 23):
apud Amos, "Si {2}occultaverint se coram oculis meis in fundo maris, inde praecipiam serpenti ut mordeat eos" (ix. 3). Etiam astutiae significantur per Leviathanem serpentem tortuosum" (Esai. xxvii. 1).
[9] Quod per "serpentes" significetur astutia et quoque prudentia quae apud sensuales homines, constare potest a Domini verbis apud Matthaeum, "Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbae" (x. 16):
"prudentes" dicuntur qui in bono, "astuti" qui in malo, est enim prudentia veri ex bono, et astutia falsi ex malo; et quia ad illos qui in bono sunt illa dicuntur, ideo per "serpentes" in eo loco etiam intelligi potest prudentia.
[10] Quoniam astutiae malorum sunt diabolicae, idcirco illi qui in illis sunt dicuntur "comedere pulverem:" - Apud Mosen, Dictum ad serpentem, "Maledictus esto prae omnibus bestiis, et prae omnibus feris agri; super ventre tuo ambulabis, et pulverem comedes omnibus diebus vitae tuae" (Gen. iii. 14);
apud Esaiam, "Serpenti pulvis panis" (lxv. 25);
et apud Micham, "Lambent pulverem sicut serpens" (vii. 17):
per "pulverem" significatur damnatum; et per "ambulare super ventre" significatur sensuale, quod est ultimum vitae apud hominem; et quia ultimum vitae est, ideo in nulla intelligentia et sapientia est, sed in astutia et malitia, quae intelligentiae et sapientiae contrariae sunt.
[11] Apud Mosen, "Dan serpens super via, serpens jaculus super semita, mordens calcaneos equi, et cadet {1}eques ejus retrorsum" (Gen. xlix. 17):
quid hoc propheticum de Dane significat, nemo scire potest nisi sciat quid significatur per "equum" et ejus "calcaneos," tum quid per "serpentem;" per "equum" significatur intellectus veri, et per "equitem" intelligentia; per "serpentem" significatur sensuale, quod est ultimum vitae intellectualis; per "calcaneos equi" significantur vera in ultimis, quae sunt scientifica sensualia; quod sensuale per ratiocinationes ex fallaciis laedat et seducat intellectum, significatur per quod "serpens mordeat calcaneos equi, et cadet eques ejus retrorsum:" haec dicta sunt de Dane, quia tribus ex illo nominata erat ultima tribuum, et inde significabat ultima veri et boni, proinde ultima ecclesiae (de qua re videatur in Arcanis Caelestibus, n. 1710, 3923, 6396, 10335, ubi hoc propheticum etiam explicatum est).
[12] Sensuale, quod ultimum vitae intellectualis est, etiam significatur per "Serpentem oblongum" (Esai. xxvii. 1; Hiob. xxvi. 13):
tum etiam per Serpentem, in quem baculus Mosis conversus est (Exod. iv. 3, 4; cap. vii. 9-12). (Videatur in Arcanis Caelestibus, n. 6949, 7293.) Etiam sensualia, quae sunt ultima vitae hominis, significantur per "Serpentes presteres" missos in populum, qui reverti voluit in Aegyptum;
at sanatio a morsu talium serpentum, a Divino sensuali Domini, significatur per "Serpentem aeneum" positum super signum, a quo aspecto revixerut (Num. xxi. 5-9);
Divinum sensuale Domini dicitur, quia Dominus, cum in mundo fuit, glorificavit, hoc est, Divinum fecit, totum Humanum suum usque ad ultimum ejus; ut constare potest ex eo, quod nihil in sepulchro reliquerit, et quod dixerit ad discipulos Quod ossa et carnem habeat, quae non spiritus habet (Luc. xxiv. 39, |4|0). Ultimum sensuale, quod Dominus etiam glorificavit seu Divinum fecit, significatur per "serpentem" illum aeneum positum super signum, de quo Ipse Dominus ita apud Johannem, "Sicut Moses exaltavit serpentem..., ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnis qui credit in Ipsum non pereat, sed habeat vitam aeternam" (iii. 14, 15):
per tale signum repraesentatus est Dominus coram populo Israelitico et Judaico, quia illi mere sensuales fuerunt, et sensualis homo non potest elevare cogitationem suam, cum ad Dominum, ultra et supra sensuale; quisque enim aspicit Dominum secundum elevationem intellectus sui, spiritualis homo ad Divinum rationale, et sic porro: ex his patet quod per "serpentem aeneum" etiam significetur sensuale, sed sensuale glorificatum seu Divinum Domini.