Apocalypse Explained (Tansley) n. 583

Previous Number Next Number See English 

583. VERSUS 20, 21. "Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his, neque paenitentiam egerunt ex operibus manuum suarum, ut non adorarent daemonia, et idola aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea, quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare. Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque audire, neque ambulare. Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis, neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis, neque ex furtis suis." 20. "Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his," significat qui non perierunt ex cupiditatibus supradictis [n. 584]; "neque paenitentiam egerunt ex operibus manuum suarum," significat qui non actualiter averterunt se a talibus quae ex proprio [n. 585]; "ut non adorarent daemonia," significat ne colerent suasmet cupiditates [n. 586]; "et idola aurea et argentea et aerea et lapidea et lignea," significat doctrinalia falsa, quae ex propria intelligentia, faventia amoribus corporis et mundi et principiis inde captis [n. 587]; "quae neque videre possunt, neque audire, neque ambulare," significat in quibus et a quibus nihil intellectus veri et perceptionis boni, et sic nihil vitae spiritualis [n. 588]. 21. "Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis," significat qui non actualiter averterunt se ab exstinguendo illa quae intellectus veri, voluntatis boni, et inde vitae spiritualis sunt [n. 589]; "neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis," significat a pervertendo bonum et a falsificando verum [n. 590]; "neque ex furtis suis," significat ab eripiendo cognitiones veri et boni, et sic media comparandi sibi vitam spiritualem [n. 591].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church