584. [Vers. 20.] "Et reliqui homines, qui non occisi sunt in plagis his." - Quod significet qui non perierunt ex cupiditatibus supradictis, constat ex significatione "reliquorum hominum qui non occisi sunt," quod sint omnes illi qui non perierunt; quod "occidi" in Verbo significet spiritualiter occidi, quod est perire morte aeterna, videatur supra (n. 547.572): et ex significatione "plagarum harum," quod sint cupiditates supradictae, quae nempe significantur per "ignem," "fumum" et "sulphur" exeuntia ex oribus equorum, per quae quod significatae sint cupiditates oriundae ex amore mali et amore falsi, tum concupiscentiae destruendi vera et bona ecclesiae per falsa mali, videatur supra (n. 578). Illa dicuntur "plagae," quia per "plagas" in Verbo significantur talia quae destruunt vitam spiritualem apud homines, et consequenter ecclesiam, proinde quae inducunt mortem in spirituali sensu intellectam; quae in summa se referunt ad cupiditates scaturientes ex amoribus sui et mundi; hi enim amores sunt radices, ex quibus omnis generis et omnis speciei mala et falsa propullulant et nascuntur.
[2] Talia per "plagas" etiam signi. ficantur in sequentibus in Apocalypsi, Duo testes "potestatem habent super aquas, ut Vertant eas in sanguinem, et percutiant terram omni plaga, quoties voluerint" (xi. 6);
alibi, "Blasphemarunt homines Deum prae plaga grandinis, quia magna erat plaga ejus valde" (xvi. 21);
alibi, "In una die venient plagae" Babyloni, "mors et planctus et fames" (xviii. 8);
et alibi, "Vidi.... septem angelos habentes septem plagas ultimas, per quas consummanda erat ira Dei" (xv. 1, 6, 8). Quod per "plagas" intelligantur talia quae inducunt homini mortem spiritualem, consequenter quae prorsus perdunt et devastant ecclesiam apud homines in particulari et sic in communi, videbitur in explicatione locorum sequentium, ubi nominantur "plagae," et imprimis ubi de "septem plagis ultimis" agitur.
[3] Similia per "plagas" intelliguntur apud Prophetas in sequentibus locis: - Apud Esaiam, "Erit lux lunae sicut lux solis, et lux solis erit septupla,.... in die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui, et vulnus plagae ejus sanabit" (xxx. 26);
apud Jeremiam, "Desperatum confractioni tuae, aegra plaga tua,.... plaga hostis percussi te;.... ascendere faciam sanitatem tibi, a plagis tuis sanabo te" (xxx. 12, 14, 17);
apud eundem, "Omnis transiens praeter" Edomum.... "sibilabit super omnibus plagis ejus" (xlix. 17);
apud eundem, "Omnis transiens praeter Babelem.... sibilabit super omnibus plagis ejus" (l. 13);
apud Mosen, "Si non {1}custodias facere omnia verba Legis...., mirabiles reddet Jehovah plagas tuas,.... plagas magnas et constantes, et morbos malos et constantes:.... omnem morbum et omnem plagam, quae non scripta in Libro Legis hujus, occulte mittet Jehovah super te, usque dum perdaris" (Deutr. xxviii. [58,] 59, 61):
per "plagas" ibi significantur plagae spirituales, quae non corpus sed animam perdunt (quae etiam in eo capite in Deuteronomio enumerantur a vers. 20 ad 68).
[4] Quid "plagae" in spirituali sensu significant, describitur per correspondentias apud Sachariam, "Haec erit plaga qua percutiet Jehovah omnes populos qui pugnabunt contra Hierosolymam, contabescet caro cujusque ut ipse stet super pedibus suis, et oculi ejus contabescent in foraminibus suis, et lingua ejus contabescet in ore ejus. ....Ita habebit se plaga equi, muli, cameli, asini et omnis bestiae, quae erit in castris illis, juxta plagam hanc" (xiv. 12, 15);
haec dicta sunt de illis qui per falsa conantur destruere vera ecclesiae; "Hierosolyma" significat ecclesiam quoad vera doctrinae: et "pugnare contra illam" est conari destruere illa per falsa: quod "contabescet caro cujusvis ut ipse stet super pedibus" significat quod apud illos qui id conantur, peritura sit omnis voluntas boni, et quod illi sic futuri mere naturales corporei, caro" enim significat voluntatem ac ejus bonum aut malum, "pedes" significant illa quae sunt naturalis hominis, inde "stare super illis" significat ex illis soliS vivere: quod "oculi contabescent in foraminibus suis" significat quod periturus sit omnis intellectus veri ("oculi" illum significant); quod " contabescet lingua in ore ejus" significat quod peritura sit omnis perceptio veri et affectio boni. (De his videatur supra, n. 455 [b], ubi hoc propheticum etiam explicatum est.) Similia paene significantur per "plagas equi, muli, cameli, asini, et omnis bestiae;" per "plagam" enim eorum significatur jactura omnis intellectus veri tam spiritualis quam naturalis, et per "plagam bestiae" significatur jactura omnis affectionis boni.
[5] Apud Lucam, Eadem hora qua misit Johannes, Jesus "sanavit multos a morbis et plagis spirituum malorum, et caecis multis donavit videre" (vii. 21):
per "plagas spirituum malorum" intelliguntur obsessiones et status calamitosi inflicti hominibus tunc a malis spiritibus, qui tamen omnes significabant status correspondentes spirituales; omnes enim sanationes morborum factae a Domino significabant sanationes spirituales; inde miracula Domini erant Divina; ut hoc, quod "caecis multis donaverit videre," per quod significabatur quod illis qui in ignorantia veri fuerunt dederit intelligere vera doctrinae, Per Plagas quas latrones inflixerunt homini descendenti a Hierosolyma in Jerichuntem (Luc. x. 30), etiam significantur plagae spirituales, quae erant falsa et mala infusa peregrinis et gentibus a Scribis et Pharisaeis. (Videatur supra, n. 444 [c], ubi haec parabola quoad sensum spiritualem explicata est.)