Apocalypse Explained (Tansley) n. 585

Previous Number Next Number See English 

585. "Neque paenitentiam egerunt ex operibus manuum suarum." - Quod significet qui non actualiter averterunt se a talibus quae ex proprio, constat ex significatione "paenitentiam agere," quod sit actualiter se avertere a malo (de qua sequitur); et ex significatione "operum manuum suarum," quod sint talia quae homo cogitat, vult et facit ex proprio; quod illa per "opera manuum" significentur, constabit ex locis in Verbo, quae sequuntur; tum ex eo, quod "opera" sint illa quae sunt voluntatis et inde intellectus, seu quae amoris et inde fidei (videatur supra, n. 98); et quod "manus" significent potentiam, et "manus suae" propriam potentiam, ita etiam quicquid ex proprio hominis provenit.

[2] Quod proprium hominis attinet, sciendum est quod id non sit nisi quam malum et inde falsum; proprium voluntarium est malum, et proprium intellectuale inde est falsum; et hoc proprium trahit homo principaliter ex parentibus, avis et atavis longa retro serie, usque tandem ut hereditarium, quod est ejus proprium, non sit nisi quam malum successive congestum et condensatum: nascitur enim omnis homo in binos amores diabolicos, nempe in amorem sui et in amorem mundi, ex quibus amoribus omnia mala et inde falsa ut a suismet fontibus scaturiunt; et quia homo nascitur in illos amores, etiam nascitur in mala omnis generis (de qua re videantur plura in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 65-83).

[3] Quia homo quoad suum proprium talis est, ideo ex Divina misericordia Domini data sunt media per quae potest a proprio suo removeri; haec media data sunt in Verbo; et cum homo illis mediis operatur, hoc est, ex Divino Verbo cogitat et loquitur, vult et facit, tunc ex Domino tenetur in Divinis, et sic detinetur a proprio; et cum hoc perstat, formatur sicut novum proprium, tam voluntarium quam intellectuale, apud hominem a Domino, quod separatur prorsus a proprio hominis; sic fit homo quasi e novo creatus: hoc vocatur reformatio et regeneratio ejus per vera ex Verbo, et per vitam secundum illa. (Sed de hac re etiam videatur Doctrina Novae Hierosolymae, in articulis De Remissione Peccatorum, n. 159-172; et De Regeneratione, n. 173-186.) Quod paenitentiam agere sit actualiter se avertere a malis, est quia unusquisque homo talis est qualis ejus vita; ac vita hominis principaliter consistit in velle et inde facere; ex quo sequitur quod paenitentia quae est solius cogitationis et inde oris, et non simul voluntatis et inde actus, non sit paenitentia, nam sic vita ei manet similis postea qualis fuit prius; inde patet quod paenitentiam agere sit actualiter se avertere a malis, et ingredi vitam novam. (De hac re etiam videatur in Doctrina Novae Hierosolymae, n. 159-172.)

[4] Quod "opera manuum" significent talia quae homo cogitat, vult et facit ex proprio, constare potest ex sequentibus locis in Verbo: - Apud Jeremiam, "Ne ad iram provocetis Me per opus manuum vestrarum, ut non malum faciam Vobis; sed non obedivistis Mihi,.... ut provocaretis ad iram Me per opus manuum vestrarum, in malum vobis. ....Servire facient eos gentes multae et reges magni, ut retribuam illis juxta opus illorum, et juxta factum manuum illorum" (xxv. 6, 7, 14):

per "opus" et "factum manuum" in proximo sensu intelliguntur fusilia et idola; in sensu autem spirituali, per "opus manuum" significatur omne malum et falsum quod ex proprio amore et ex propria intelligentia; per "fusilia et idola," quae vocantur "opera manuum," etiam talia significantur, ut in sequentibus, ubi de significatione "idolorum" agetur, videbitur: quoniam proprium hominis non est nisi quam malum, ita contra Divinum, ideo dicitur, "Ne ad iram provocetis Me per opus manuum vestrarum, ut non malum faciam vobis;" "provocare Deum ad iram" significat contra Ipsum esse, unde homini malum: et quia omnia mala et falsa ex proprio hominis sunt, ideo dicitur, "Servire facient eos gentes multae et reges magni," per quae significatur quod occupatura illos mala ex quibus falsa, et falsa ex quibus mala; "gentes multae" sunt mala ex quibus falsa, et "reges magni" sunt falsa ex quibus mala.

[5] Apud eundem, "Filii Israelis.... provocant Me ad iram per opus manuum suarum" (xxxii. 30);

et apud eundem, "Ad iram provocatis Me per opera manuum vestrarum, suffiendo diis aliis in terra Aegypti" (xliv. 8):

per "opera manuum suarum" in sensu spirituali hic intelligitur cultus ex falsis doctrinae quae ex propria intelligentia; ille cultus significatur per "suffire diis aliis in terra Aegypti," "suffire" enim significat cultum, "dii alii" falsa doctrinae, ac "terra Aegypti" naturale in quo residet proprium hominis, et sic unde est propria intelligentia; ita intelligitur hoc Verbum in caelo.

[6] Apud eundem, "Loquar judicia mea cum illis super omni malitia illorum, quod deseruerint Me, et suffiverint diis aliis, et incurvaVerint se operibus manuum suarum" (i. 16):

per "suffire diis aliis" etiam hic significatur cultus ex falsis doctrinae; et per "incurvare se operibus manuum suarum " significatur cultus ex talibus quae ex propria intelligentia; quod ex proprio et non ex Divino, significatur per "quod deseruerint Me."

[7] Apud Esaiam, "In die illo respiciet homo ad Factorem suum, et oculi ejus ad sanctum Israelis spectabunt, et non respiciet ad altaria, opus manuum suarum et quod fecerunt digiti ejus non spectabit" (xvii 7, 8):

haec de adventu Domini et de nova tunc ecclesia; per "Factorem" ad quem tunc homo respiciet, intelligitur Dominus quoad Divinum Bonum; et per "Sanctum Israelis" ad quem oculi ejus spectabunt, intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; per" altaria" quae "opus manuum" et quae "fecerunt digiti," ad quae homo non spectabit, significatur cultus ex malis et inde falsis doctrinae quae ex propria intelligentia: inde per illa verba intelligitur quod omne doctrinae erit ex Domino et non ex proprio hominis, quod fit quando homo in affectione veri spirituali est, hoc est, quando amat ipsum verum quia verum, et non principaliter quia ei fama et nomen.

[8] Apud eundem, Jehovah "dedit deos" regum Aschuris "in ignem, quia non dii illi, sed opus manuum hominis, lignum et lapis" (xxxvii. 19):

per "deos regum Aschuris" significantur ratiocinia ex falsis et malis, quae concordant cum proprio hominis; quare etiam vocantur "opus manuum hominis:" "lignum et lapis," seu idolum ligneum et lapideum, significant mala et falsa religionis et doctrinae quae ex proprio.

[9] Apud eundem, "In die illo rejicient quisque idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae, peccatum; et tunc cadet Aschur" (xxxi. 7 [, 8]):

hoc de instauratione ecclesiae; et per "idola argenti et idola auri," quae in die illo rejicient, significantur falsa et mala religionis et cultus, quae vocant vera et bona; et quia falsa et mala religionis et cultus sunt ex propria intelligentia, ideo dicitur, "quae fecerunt vobis manus vestrae:" quod tunc non erunt ratiocinia ex talibus, significatur per quod "tunc cadet Aschur."

[10] Apud Jeremiam, "Argentum extensum ex Tharschischo adfertur, et aurum ex Uphaso, opus fabri et manuum conflatoris, hyacinthinum et purpura vestis {1}ejus, opus sapientum tota" (x. 9):

describitur ita falsum et malum religionis et cultus, quae confirmantur ex sensu litterae Verbi; "argentum extensum ex Tharschischo" significat vera Verbi in illo sensu; et "aurum ex Uphaso" significat bonum Verbi in illo sensu; et quia falsa et mala illa ex propria intelligentia sunt, ideo vocantur "opus fabri et manuum conflatoris;" etiam verum boni et bonum veri ex sensu litterae Verbi, per quae confirmant et quasi investiunt falsa mali et mala falsi quae ex propria intelligentia, significantur per "hyacinthinum et purpuram quae vestis, opus Sapientum tota."

[11] Praeterea per "Opus fabri, artificis et opificis," in Verbo, etiam significatur tale doctrinae, religionis et cultus quod ex propria intelligentia. Inde erat quod altare, et quoque templum, ex mandato aedificatum fuerit ex lapidibus integris, et non ab aliquo fabro aut artifice caesis. De altari ita legitur apud Mosen, "Si altare lapidum facias Mihi, non aedificabis illos caesos, quia si caelum tuum moveris super illo, profanabis illud" (Exod. xx. 22 [B.A. 25]);

et apud Joschuam, "Aedificavit Joschua altare.... Deo Israelis in Monte Ebal altare lapidum integrorum, super quos non moverat ferrum" (viii. 30, 31):

et de templo, in Libro Primo Regum, "Templum Hierosolymae aedificatum est.... ex lapide integro prout allatus....; nam malleus aut securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo cum aedificaretur" (vi. 7). Altare et postea templum erant praecipua repraesentativa Domini quoad Divinum Bonum et quoad Divinum Verum; quare per "lapides," ex quibus aedificata erant, significabantur vera doctrinae, religionis et cultus; "lapides" in Verbo etiam significant vera: ne itaque veris doctrinae et inde cultui aliquid ex propria intelligentia accederet, et consequenter inesset, repraesentatum est per quod lapides "integri" essent et non "caesi," ex quibus aedificabantur; opus enim "fabri" et "artificis" talia significabat; per "caelum" etiam, "malleum," et "securim," et in genere per "ferrum," significatur verum in suo ultimo; et hoc ex proprio hominis praecipue falsificatur, nam hoc verum simile est cum vero sensus litterae Verbi.

[12] Haec de significatione "operum manuum" hominis; at ubi "opera manuum" in Verbo tribuuntur Jehovae, hoc est, Domino, significatur per illa homo reformatus seu regeneratus, tum ecclesia, et in specie doctrina veri et boni ecclesiae. Haec Significantur per "opera manuum" in sequentibus locis: - Apud Davidem, "Opera manuum" Jehovae "veritas et judicium" (Ps. cxi. 7);

apud eundem, "Jehovah perficiet pro me; Jehovah, misericordia tua in aeternum; opera manuum tuarum ne omittas" (Ps. cxxxviii. 8);

apud Esaiam, "Populus tuus omnes justi, in aeternum possidebunt terram, surculus plantarum mearum, opus manuum mearum, ut gloriosum reddam Me" (lx. 21);

apud eundem, "Jehovah, Pater noster Tu, nos lutum, Tu autem Figulus noster, et opus manuum tuarum omnes nos" (lxiv. {1}7 [B.A. 8]);

et apud eundem, "Vae litiganti cum Formatore suo, testa cum testis terrae; num dicet lutum figulo suo, Quid facis? aut opus tuum, Non manus illi?.... Sic dixit Jehovah Sanctus Israelis, et Formator {2}ejus, Signa petierunt Me super filiis meis, et super opere manuum mearum praecipiunt Mihi" (xlv. 9, 11):

quod hic per "Jehovam Sanctum Israelis, Formatorem" intelligatur Dominus, constat ex versu 13, seq.; et per "opus manuum Ipsius" intelligitur homo ab Ipso regeneratus, ita homo ecclesiae.

[13] Apud eundem, "Benedicet Jehovah Zebaoth dicendo, Benedictus populus meus Aegyptus, et opus manuum mearum Aschur, et hereditas mea Israel" (xix. 25):

"Aegyptus" hic significat naturale, "Aschur" rationale, et "Israel" spirituale; et Aschur vocatur "opus manuum Jehovae" quia hoc reformatur apud hominem, rationale enim est quod recipit vera et bona, et ex hoc naturale; spirituale est quod regenerat, hoc est, Dominus per influxum spiritualem: verbo, rationale est medium inter spirituale et naturale; ac spirituale, quod regenerat, influit per rationale in naturale, et hoc sic regeneratur. Apud Mosen, "Benedicet, Jehovah, robori ejus, et opus manuum ejus accepta" (Deutr. xxxiii. 11):

haec de Levi, per quem significatur bonum charitatis, et in supremo sensu Dominus quoad id bonum; reformatio per id intelligitur per "opus manuum ejus."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church