589. [Vers. 21.] "Et non egerunt paenitentiam ex homicidiis suis." - Quod significet qui non actualiter averterunt se ab exstinguendo illa quae intellectus veri, voluntatis boni, et inde vitae spiritualis sunt, constat ex significatione "paenitentiam agere," quod sit actualiter se avertere (ut supra, n. 585 [a]); et ex significatione "homicidiorum," quod sint exstinctio intellectus veri, voluntatis boni, et inde vitae spiritualis; nam per "hominem" significatur intelligentia veri et sapientia (videatur supra, n. 280, 346, 547), et per "occidere" significatur exstinguere vitam spiritualem per falsa mali (etiam supra, n. 315, 347, 572). Quod "homicidium," seu "hominis occisio," significet exstinctionem vitae spiritualis, constare potest absque locis e Verbo confirmantibus, ex eo quod singula ibi etiam spiritualiter intelligenda sint, et "occidere" spiritualiter est exstinguere vitam spiritualem, quod fit per falsa mali.
[2] Inde est quod diabolus dicatur "homicida ab initio, a Domino apud Johannem, "Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis facere: ille homicida erat ab initio, et in veritate non stetit, quia non est veritas in illo; quando loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est et pater ejus" (viii. 44):
per haec intelligitur ipsa gens Judaica, quae per idololatrias et traditiones suas exstinxerunt vitam spiritualem per falsa mali; per "patrem ejus" intelliguntur patres eorum; quia exstinxerunt illam vitam per falsa mali, dicitur quod "non veritas in illo, quando loquitur mendacium ex propriis loquitur, quia mendacium loquens est et pater ejus;" per "mendacium" in Verbo significatur falsum mali.
[3] Simile per "homicidas" et per mendacium" significatur in sequentibus in Apocalypsi, "Foris stabunt canes, incantatores, scortatores, homicidae, idololatrae, et qui amat et facit mendacium" (xxii. 15). Quoniam illi qui per "Babelem" intelliguntur, exstinguunt omnia vera Divina per falsa mali, ideo Babel vocatur "Surculus abominabilis, vestimentum occisorum, confossorum gladio:.... quia terram tuam perdidisti, populum tuum occidisti" (Esai. xiv. 19, 20):
haec de Babele; "confossi gladio" dicuntur qui perierunt ex falsis mali; et per "terram perdere" significatur [perdere] ecclesiam; et per "populum occidere" significatur vera ecclesiae exstinguere.