Apocalypse Explained (Tansley) n. 590

Previous Number Next Number See English 

590. "Neque ex incantationibus suis, neque ex scortationibus suis." - Quod significet a pervertendo bonum et a falsificando verum, constat ex significatione "incantationum," quod sint perversiones boni (de qua sequitur), et ex significatione "scortationum," quod sint falsificationes veri (de qua supra, n, 141, 161). Quod "incantationes" in sensu spirituali significent perversiones boni, constare potest ex eo, quod conjunctim dicantur cum scortationibus, et "scortationes" significant falsificationes veri; ac in Verbo ubi dicitur de vero, etiam dicitur de bono, ob conjugium Divinum caeleste in singulis ejus: et quoque dicitur "paenitentiam agere ab homicidiis, incantationibus et scortationibus;" et per "homicidia" significantur exstinctiones affectionis boni quae voluntatis et perceptionis veri quae intellectus (videatur mox supra, n. 589), et affectio boni quae voluntatis exstinguitur dum pervertitur bonum Verbi, ac perceptio veri quae intellectus dum falsificatur verum Verbi; inde etiam constare potest quid hic per "incantationes" significatur.

[2] Antiquis temporibus plura genera artium infernalium, quae magiae vocantur, in usu fuerunt, quarum aliquae recensentur in Verbo (ut Deutr. xviii. 9-11); inter illas etiam fuerunt incantationes, per quas inducebant affectiones et voluptates quibus alter non potuit resistere, quod fiebat per sonos et tacitas voces, quas vel producebant vel mussitabant; quae per correspondentias analogas communicationem habebant cum voluntate alterius, et excitabant ejus affectionem, et fascinabant ad ita et non aliter volendum, cogitandum et faciendum. Tales incantationes etiam callebant prophetae, et quoque faciebant, et per illas excitabant affectiones bona";, auscultationem et obedientiam, quae incantationes in bono sensu nominantur in Verbo Apud Esaiam, cap. iii. 1-3, 20; cap. xxvi. 16: apud Jeremiam, cap. viii. 17: et apud Davidem, in psalmo lviii. 5, 6 [B.A. 4, 5]. Sed quia per tales loquelas et mussitationes a malis excitabantur affectiones malae, et sic incantationes factae sunt magicae, ideo inter artes magicas etiam recensentur, et Severe prohibentur (Ut Deutr. xviii. 9-11: Esai. xlvii. 9, 12: Apoc. xviii. 23; cap. xxii. 15{*}). @* [Nota Auctoris:-] De Bileamo, de Jesabele.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church