Apocalypse Explained (Tansley) n. 591

Previous Number Next Number See English 

591. "Neque ex furtis suis." - Quod significet ab eripiendo cognitiones veri et boni, et sic media comparandi sibi vitam spiritualem, constat ex significatione "furti" et "furari," quod sit eripere alicui cognitiones boni et veri, quae inserviturae pro mediis comparandi sibi vitam spiritualem (de qua supra, n. 193): quod "furtum" et "furari" illa significent, est quia per "opes," "vestes" et "utensilia," et plura quae fures auferunt, significantur cognitiones veri et boni; quare furtum spirituale seu furtum in spirituali sensu est has auferre, sicut furtum naturale seu in naturali sensu est illa auferre. Quod hoc per "furtum" significetur constare potest ex eo, quod in hoc versu in specie agatur de exstinctione vitae spiritualis apud alios; et vita spiritualis exstinguitur per perversiones boni et falsificationes veri, tum per deprivationes cognitionum veri et boni, per quas vita spiritualiS comparatur; et haec et illa sunt quae significantur per "homicidia, incantationes, scortationes et furta," ut hactenus ostensum est.

CAPUT X. |1.| Et vidi alium angelum fortem descendentem e caelo, circumdatum nube, et iris supra caput, et facies ejus sicut sol, et pedes ejus sicut columnae ignis. 2. Et habebat in manu sua libellum apertum, et posuit pedem suum dextrum super mare, et sinistrum super terram. 3. Et clamavit voce magna, sicut leo rugit, et cum clamavit locuta sunt septem Tonitrua suas voces. 4. Et cum locuta sunt septem tonitrua voces suas, futurus sum scribere; et audivi vocem e caelo dicentem mihi, Obsigna quae locuta sunt septem tonitrua, et ne illa scribas. 5. Et angelus, quem vidi stantem super mari et super terra, sustulit manum suam ad caelum. 6. Et juravit per Viventem in saecula saeculorum, qui creavit caelum et quae in eo, et terram et quae in ea, et mare et quae in eo, quod tempus non erit amplius. 7. Sed in diebus vocis septimi angeli, quando futurus clangere, et consummabitur mysterium Dei, sicut evangelizavit suis servis prophetis. 8. Et vox quam audivi e caelo, iterum loquens cum me, et dicens, Abi, accipe libellum apertum in manu angeli stantis super mari et super terra. 9. Et abivi ad angelum, dicens ei, Da mihi libellum; et dixit mihi, Accipe et devora illum, et amaricabit tuum ventrem, sed in ore tuo erit dulcis sicut mel. 10. Et accepi libellum e manu angeli, et devoravi illum, et erat in ore meo sicut mel dulcis; et cum devoravi illum amaricatus est venter meus. 11. Et dixit mihi, Oportet te iterum prophetare super populos et gentes et linguas et reges multos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church