Apocalypse Explained (Tansley) n. 677

Previous Number Next Number See English 

677. "Et reliqui territi facti sunt." -Quod significet commotionem animi et conversionem illorum qui aliquantum spirituales fuerunt, constat ex significatione "reliquorum," quod sint qui non mere externi et naturales fuerunt, sed etiam aliquantum interni et spirituales (de qua sequitur); et ex significatione "terreri," quod sit animo commoveri et converti ab illis qui mere naturales fuerunt, et inde in mere falsis et malis;

[2] quod "terreri" significet commotionem et conversionem illam, videbitur infra. Primum aliquid dicetur de illis qui intelliguntur per "reliquos" qui territi facti sunt, et dederunt gloriam Deo caeli, quod non fuerint mere naturales, sed etiam aliquantum spirituales; qui enim mere naturales sunt, illi, quando vera boni, quae apud illos in externis resederunt, ablata sunt, tunc non commoventur ex influxu falsorum et malorum ex inferno, minus se convertunt; nam propria eorum cogitatio et voluntas, quae interius se apud illos recondidit, consistit ex mere falsis et inde malis, et ex malis et inde falsis quare cum in his sunt, tunc exacerbantur contra vera et bona, et inde ardenter cupiunt exstinguere illa: ex eo est quod malis, quando non amplius in externis sunt, non sit terror pro malis et falsis, immo nec pro inferno, sunt enim illa amoris illorum, consequenter jucunda vitae eorum: at vero, qui etiam spirituales sunt, hi animo commoventur et terrentur quando ex malis et inde falsis infestantur, quod fit quando inter malos sunt; timent enim jacturam vitae suae spiritualis, quapropter commoventur animo et trepidant, et Dominum de ope supplicant, et se convertunt ab illis.

[3] Quando societates purificantur in mundo spirituali, quod fit quoties mali, imprimis hypocritae, insinuaverunt se in illas, et commiscuerunt se bonis ibi, (signa praesentiae talium sunt obscuratio intellectus, deprivatio perceptionis boni, hebetatio affectionis veri, et similia,) tunc immittitur influxus ex inferno, ex quo mali gaudent, at boni commoventur animo, et se convertunt; inde separantur; qui itaque territi facti se convertunt, illi conservantur, reliqui autem ejiciuntur: ex his constare potest, unde est quod dicatur quod quidam "territi facti sint," et quod hoc significet commotionem animi et conversionem illorum qui aliquantum spirituales sunt.

[4] In Verbo pluries dicitur quod "terrefacti sint," quod "consternati," et similia, ac ita de bonis et de malis; et per "terrorem" et "consternationem" significatur status animi commoti et mutati ex imminente aut viso periculo vitae, sed aliter apud bonos, et aliter apud malos; apud bonos est mentis commotio et status mutatio ex imminente et viso periculo animae, at apud malos ex imminente et viso periculo vitae corporis; et hoc ex causa, quia boni spectant animae vitam principalem et finalem, et non ita corporis, at mali spectant vitam corporis principalem et finalem, et non ita animae: hanc ne quidem corde credunt; et qui credunt, usque non amant nisi illa quae corporis sunt, sicut varii generis appetitus et voluptates; boni autem vicissim.

[5] Ut sciatur quod "terreri," "consternari," "formidare," et similia significent animo commoveri ex mutatione status interiorum, velim aliqua loca e Verbo confirmationis causa afferre: -Apud Davidem, "Cor meum trepidat in medio mei, et terrores mortis ceciderunt super me, timor et tremor venit in me, et operuit me horror" (Ps. lv. 5, 6 [B. A. 4, 5]):

haec dicta sunt de tentationibus, in quibus mala et falsa ab inferno irrumpunt, ac terrores pro damnatione incutiunt; nam, ut supra dictum est, boni terrificantur et tremunt ex periculis animae suae imminentibus, ita ab irruptione malorum in cogitationes et intentiones voluntatis; sunt itaque variae commotiones animi, quae in specie significantur per "trepidationem cordis," per "terrores mortis," "timorem," "tremorem," et "horrorem," qui secundum ordinem quo succedunt ibi ordine memorantur.

[6] Apud Esaiam, "{1}Viderunt insulae et tremuerunt, fines terrae trepidarunt, accesserunt et venerunt" (xli. 5):

haec dicta sunt de adventu Domini, et per "insulas" et "fines terrae" intelliguntur gentes quae remotae a veris ecclesiae; et per "timorem et trepidationem" earum significantur commotiones animi ex metu ne perirent.

[7] Apud Ezechielem, "Omnes manus remissae, et omnia genua abeunt in aquas, unde accingent saccos, conteget eos terror, et super omnibus faciebus pudor, ....argentum suum in plateas projicient, et aurum eorum in abominationem erit" (vii. 17-19):

etiam ibi de adventu Domini agitur, et haec dicta sunt; variae commotiones animi ex dolore propter mala, et ex gaudio propter bona, describuntur per varios timores et dolores; ut per quod "manus essent remissae, genua abirent in aquas," "contegeret eos terror," et "super faciebus pudor;" per quae significantur non modo variae commotiones animi et mutationes status vitae, sed etiam conversiones a falsis et malis; nam falsa quae rejicient significantur per "argentum" quod projicient in plateas, et mala per "aurum" quod in abominationem erit: per quod "omnia genua abeant in aquas" significatur dolor propter bonum amoris deperditum, et gaudium propter id nunc recuperatum; "genua" significant amorem boni, et "abire in aquas" significat lachrymare.

[8] Quod tremor sanctus, qui occupat, vibrat et pervellit interiora capitis, quando Divinum influit ac implet, etiam dicatur "timor," "terror," "formido," constare potest ex locis sequentibus: -Apud Lucam, Quando Zacharias, viso angelo, perturbatus est, quod timor ceciderit super illum, cui ideo dixit angelus, "Ne timeto, Zacharia" (i. 12, 23);

Similiter Maria Virgo, viso angelo (Luc. i. [29,] 30);

Quando angelus Domini adstitit pastoribus, et gloria Domini circumfulsit illos, "timuerunt timorem magnum; sed dixit illis angelus, Ne timete, ecce evangelizo vobis gaudium magnum, quod {1}fit omni populo" (Luc. ii. 9 [,10]);

Quando Jesus transformatus est, et visus in gloria, dicitur quod Petrus, Jacobus et Johannes territi facti sint cum ingressi in nubem (Luc. {2}ix. 34);

et cum audiverunt vocem e nube, "Hic est Filius meus dilectus," quod ceciderint super facies suas, et timuerint sibi vehementer; "at accedens esus tetigit illos, dicens, Surgite, ne timete vobis" (Matth. xvii. [5,] 6, 7; Marc. ix. 6);

Cum Dominus sanaverat paralyticum, dicitur quod timor invaserit omnes, et glorificaverint Deum, et quod impleti sint timore, dicentes, "Vidimus prodigia hodie" (Luc. v. 26);

Et cum Dominus resuscitavit adolescentem e Nain mortuum, dicitur quod ceperit timor omnes, laudantes Deum (Luc. vii. 16):

similiter ut hic in Apocalypsi, quod "territi facti sint, et gloriam dederint Deo caeli." Porro, "Quando mulieres ingressae sunt in monumentum, viderunt angelum sedentem in dextris, circumdatum stola alba; et expaverunt" ({3}Marc. xvi. 5, 6);

Et quod mulieres, egressae e monumento, occupatae fuerint timore, tremore et stupore, et simul gaudio magno, et quod nulli dixerint, quia timebant sibi; quibus ideo esus dixit, Ne timetote, annuntiate fratribus (Matth. xxviii. 8, 10; {4}Marc. xvi. 8);

Quod duo apostoli euntes ad Emmaus, dixerint ad Jesum, "Mulieres quaedam terrefecerunt nos" (Luc. xxiv. 22). Ex his locis concludi potest quod per "terrorem" et "pavorem" in Verbo intelligatur commotio animi varia ex influxu talium quae stuporem excitant, etiam conjuncta cum gaudio.

[9] Praeterea per "terrorem" in spirituali sensu significatur terror pro malis et falsis quae ab inferno; haec enim spiritualem hominem terrificant, quoniam opposita sunt bonis et veris, quae spiritualis homo amat et quorum jacturam timet; in hoc sensu dicitur "terror" in permultis locis in Verbo: -Ut apud Esaiam, "Circa tempus vesperae ecce terror; antequam mane, non est" (xvii. 14):

"vespera" significat ultimum tempus ecclesiae, quando mere mala et falsa; haec vocantur "terror," quia sunt infernum: "mane" autem significat primum tempus ecclesiae, quando mala et falsa non sunt; quare dicitur, "antequam mane, terror non est."

[10] Apud Jeremiam, "Tu ne timeas, serve mi Jacob, et ne terrearis Israel, quia ecce Ego servans te e longinquo; ....Jacob tranquillus et quietus erit, non territans" (xxx. 9, 10);

et apud Zephaniam, "Reliquiae Israelis....pascent et requiescent, non terrefaciens" (iii. 13):

per "Jacobum" et "Israelem" intelliguntur qui in bonis et veris intra ecclesiam sunt; et per "non territans et terrefaciens" significatur quod nihil mali et falsi ab inferno infestaturum sit: similiter in multis aliis locis. Quid autem in spirituali sensu significatur per "timere Deum," dicetur in explicatione ad versum 18, hujus capitis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church