678. "Et dederunt gloriam Deo caeli." -Quod significet quod illi agnoverint et coluerint Dominum, constat ex significatione "dare gloriam" seu "glorificare," quod sit agnoscere et colere (de qua sequitur); et ex significatione "Dei caeli," quod sit Dominus. Quod Dominus sit Deus caeli, Ipse dum in mundo fuit, et cum e mundo exivit, manifestavit. Cum in mundo fuit, dixit, apud Johannem, "Pater....dedit omnia in manum" Filii (iii. 35);
apud eundem, Pater dedit Filio "potestatem omnis carnis" (xvii. 2);
et apud Matthaeum, "Omnia Mihi tradita sunt a Patre" (xi. 27):
et cum e mundo exivit, dixit discipulis, "Data est Mihi omnis potestas in caelo et in terra" (Matth. xxviii. {1}18):
ex quibus patet quod Dominus sit Deus caeli.
[2] Quod "gloriam dare" sit agnoscere et colere Ipsum, est quia "gloriam dare" significat quod Ipsi soli sit gloria, quia est Deus caeli et terrae, et simul agnoscere quod omnia ecclesiae sint ab Ipso, ita omnis salus et vita aeterna: ex his sequitur quod "gloriam dare" et "glorificare," cum de Deo, sit colere et adorare Ipsum. "Gloria" in Verbo, ubi de Domino, proprie significat Divinum Verum procedens ab Ipso, ex causa quia Divinum id Verum est lux caeli, et ex luce illa non solum est angelis et hominibus omnis intelligentia et sapientia, sed etiam omnis felicitas, et insuper omnis magnificentia in caelis, quae ineffabilis; haec itaque sunt quae proprie significantur per "gloriam Dei;" et quia id est gloria, sequitur quod gloria Domini sit illustrare angelos et homines, ac donare intelligentia et sapientia, ac beare felicibus et jucundis, et quoque magnificare omnia in caelis; et quod illa gloria non sit ex amore gloriae, sed ex amore erga humanum genus: quare Dominus dicit apud Johannem, "In hoc glorificatus est Pater meus, ut fructum multum feratis, et reddamini discipuli mei" (xv. 8);
et alibi, "Verba quae dedisti Mihi, dedi illis et glorificatus sum in illis" (xvii. 8, 10).
[3] Quod hoc sit gloria Domini, constare potest ex eo, quod lux caeli, ex qua omnis sapientia, pulchritudo, et magnificentia est in caelis, procedat a Domino ut Sole, ac Divinus Amor Domini est qui apparet angelis ut Sol; inde constat quod lux caeli, quae in sua essentia est Divinum Verum ac Divina Sapientia, sit Divinus Amor procedens; ac amor non aliud vult quam dare id quod suum est alteri, ita implere alios beatitudine; quid non Divinus Amor? At dare alicui gloriam suam, et implere sapientia et beatitudine, non potest Dominus, nisi agnoscatur et colatur; per hoc enim conjungit se homo Ipsi amore et fide; nam agnitio et cultus, ut sit agnitio et cultus, erit ex amore et fide; et absque conjunctione per illa non potest influere aliquod bonum a Domino, quia non recipitur. Ex his nunc patet quod "dare gloriam Deo caeli" sit agnoscere et colere Dominum.
[4] Quod "gloria" significet Divinum Verum procedens a Domino, et quod Domini gloria apud hominem sit receptio Divini Veri, videatur supra (n. {1}33, 345). Quod glorificatio Domini sit ab Ipso Domino, et quod apud homines et angelos sit receptio et agnitio, quod omne bonum et verum ac omne salutis et vitae sit a Domino, etiam supra (n. 288 [a]).