Apocalypse Explained (Tansley) n. 698

Previous Number Next Number See English 

698. VERSUS 19. "Et apertum est templum Dei in caelo, et visa est arca foederis lpsius in templo Ipsius: et facta sunt fulgura et voces et tonitrua et terrae motus et grando magna. 19. "Et apertum est templum Dei in caelo," significat apparitionem novi caeli et novae ecclesiae, ubi cultus Domini [n. 699]; "et visa est arca foederis Ipsius in templo Ipsius," significat Divinum Verum, per quod conjunctio est cum Domino [n. 700, 701]; "et facta sunt fulgura, voces et tonitrua, significat tunc in inferioribus, ubi mali, conflictus et turbae cogitationum et ratiocinationes ex malo et falso de bono et vero [n. 702]; "et terrae motus," significat mutationem status quoad illa quae caeli et ecclesiae sunt apud illos [n. 703]; "et grando magna," significat falsum infernale destruens vera et bona ecclesiae [n. 704].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church