Apocalypse Explained (Tansley) n. 699

Previous Number Next Number See English 

699. [Vers. 19.] "Et apertum est templum Dei in caelo." --Quod significet apparitionem novi caeli et novae ecclesia, ubi cultus Domini, constat ex significatione "templi," quod sit caelum et ecclesia, hic novum caelum et nova ecclesia; apparitio illorum significatur per quod "templum apertum sit." (Quod "templum" in supremo sensu significet Dominum quoad Divinum Humanum lpsius, ac Divinum Verum procedens ab Ipso, et in sensu respectivo caelum et ecclesiam, videatur supra, n. 220, 391 [b,c,e], 630.) Quod "templum" hic significet novum caelum et novam ecclesiam, ubi cultus Domini, est quia in hoc capite actum est de mutationibus status quae praecedunt ultimum judicium, nempe de malorum separatione a bonis ac de illorum remotione e locis ubi prius fuerunt; quando hoc fit, tunc apparet illis qui in superioribus caelis sunt novum caelum et nova ecclesia; haec, quamdiu conjuncti fuerunt cum malis, non potuerunt apparere, quia interiora eorum occlusa fuerunt, ne laederentur a malis, cum quibus quoad externa communicatio fuit: at cum separati et remoti fuerunt, tunc aperta sunt interiora apud bonos, quae in se caelestia fuerunt; quibus apertis, patuit caelum et ecclesia; nam quantum interiora, quae caelestia et spiritualia sunt, aperiuntur, tantum patet caelum quale est quoad ecclesiam apud illos in quibus caelum et ecclesia est.

[2] Quod ita sit, nemo potest ex propria intelligentia scire, quia sunt arcana caeli, quae ex revelatione discenda sunt: quis enim scire potest quomodo ultimum judicium peractum est, tum quales mutationes in mundo spirituali praecesserunt, et quaenam secutae sunt? Ut vero scirentur, manifestata sunt mihi; quare illa ex revelatione hic describere licet. Quod dicatur novum caelum et nova ecclesia, ubi cultus Domini, est quia in novo caelo et in nova ecclesia colitur solus Dominus; non enim ibi distinguitur Divinum in tres Personas, sed in Trinum in una Persona, de qua Trinitate videantur quae in Doctrina Novae Hierosolymae (a n. 280 ad 310) scripta sunt: hoc quoque est quod intelligitur in Apocalypsi, ubi agitur de Nova Hierosolyma, "(1)Ceterum et templum non vidi in illa, quia Dominus Deus omnipotens Templum ejus est et Agnus" (cap. xxi. 22):

per "Dominum Deum omnipotentem et Agnum" intelligitur Dominus quoad Ipsum Divinum ac Divinum Humanum; quod ibi "non templum visum sit, est quia per templum" in supremo sensu significatur Dominus quoad Divinum Verum et quoad cultum (ut supra, n. 220, 391 [b,c,e], 630, ostensum est), et quia per "Novam Hierosolymam" intelligitur ecclesia quoad doctrinam, seu doctrina Novae Hierosolymae. At usque sunt templa in caelo, in quibus praedicatur Dominus, ac docetur Divinum Verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church