Apocalypse Explained (Tansley) n. 712

Previous Number Next Number See English 

712. VERSUS 3, 4. "Et visum est aliud signum in caelo; et ecce draco magnus rufus, habens capita septem, et cornua decem, et super capitibus suis diademata septem. Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli, et projecit illas in terram; et draco stetit coram muliere futura parere, ut postquam pepererit, fetum ejus devoraret." 3. "Et visum est aliud signum in caelo," significat revelationem Divinam de impugnatione doctrinae quae pro nova ecclesia, et a quibus [n. 713]; "et ecce draco magnus rufus," significat omnes qui mere naturales et sensuales sunt ex amore sui et mundi, et usque sciunt plura aut pauciora ex Verbo, ex doctrina inde, et praedicatione, et putant per solam scientiam absque vita salvari [n. 714]; "habens Capita septem," signi ficat scientiam sanctorum Verbi quae adulteraverunt [n. 715]; "et cornua decem," significat multam potentiam [n. 716]; "et super capitibus suis diademata septem," significat Divina vera in ultimo ordinis, quae sunt vera sensus litterae Verbi, adulterata et profanata [n. 717]. 4. "Et cauda sua traxit tertiam partem stellarum caeli," significat falsificationem et adulterationem omnium veritatum Verbi [n. 718, 719]: "et projecit illas in terram," significat exstinctionem et destructionem illarum [n. 720]; "et draco stetit coram muliere futura parere," significat odium illorum qui per "draconem" intelliguntur, contra ecclesiam apud illos qui in doctrina et inde vita amoris et charitatis a Domino erunt [n. 721]; "ut postquam pepererit, letum ejus devoraret," significat ut destruerent doctrinam illius ecclesiae in primo ejus ortu [n. 722].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church