Apocalypse Explained (Tansley) n. 713

Previous Number Next Number See English 

713. [Ver. 3.] "Et visum est aliud signum in caelo." - Quod significet revelationem Divinam de impugnatione doctrinae quae pro nova ecclesia, et a quibus, constat ex significatione "signi magni," quod sit revelatio, manifestatio et testificatio Divina (de qua supra, n. 706): quod sit de impugnatione doctrinae quae pro nova ecclesia, et a quibus, constat ex sequentibus, in quibus describitur hoc signum; illi qui impugnaturi doctrinam intelliguntur per "draconem magnum rufum, serpentem antiquum," et ipsa impugnatio describitur per quod "draco ille steterit coram muliere paritura, ut devoraret fetum ejus," et postea per "pugnam draconis cum Michaele," et dein per quod "persecutus sit mulierem in desertum, et ibi post illam ejecerit aquam sicut flumen," et porro in sequentibus. Quinam autem per "draconem" intelliguntur, in sequenti articulo dicetur; hic solum quod sint illi qui communicationem cum angelis caeli habent, sed modo per externa, non autem per interna; nam dicitur quod draco ille visus sit "in caelo;" nam qui nullam communicationem cum caelo habent, non possunt ibi videri, sunt enim in inferno; qui sunt qui negant Deum, imprimis Dominum, qui Verbum nihili pendunt et blasphemant, quique nullam fidem de vita aeterna habent; verbo, omnes illi qui super omnia amant semet et mundum, ac in inimicitiis, odiis, vindictis et dolis vitam agunt, et in illis jucundum sentiunt. Haec, dicta sunt ut sciatur quod per "draconem" non intelligantur tales, sed qui dum in mundo vivunt communicationem externam cum caelo habent, quae communicatio illis est ex lectione Verbi, ex praedicatione inde, et ex cultu externo secundum ecclesiae suae statuta, sed usque non in aliqua vita secundum praecepta Domini sunt; inde est quod tales quidem communicationem, sed non internam cum caelo habeant: unde est quod illi dicantur "diabolus et satanas," in sequentibus etiam dicetur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church