Apocalypse Explained (Tansley) n. 736

Previous Number Next Number See English 

736. [Vers. 8.] "Et non praevaluerunt, et non locus inventus eorum amplius in caelo." - Quod significet quod succubuerint, et quod nullibi in caelis posthac detur locus correspondens statui vitae eorum, qui est solius cogitationis ac nullius affectionis boni et veri, constat ex significatione "non praevaluerunt," quod sit quod in pugna succubuerint; [et] ex significatione quod "non locus inventus eorum amplius in caelo," quod sit quod in caelis posthac non detur locus correspondens statui vitae eorum (de qua sequitur): quod hoc posthac non detur, est quia status vitae illorum, qui per "draconem et ejus angelos" intelligitur, est solius cogitationis, et nullius affectionis boni et veri; qui enim in sola fide omne ecclesiae et inde omne salutis ponunt, illi non possunt in aliqua affectione boni et veri esse, quoniam haec est vitae. Quisque enim homo binas facultates vitae habet, quae vocantur intellectus et voluntas; ac intellectus est qui cogitat, et voluntas est quae afficitur; proinde cogitatio est intellectus et affectio voluntatis; qui itaque separant fidem a vita, illi solum cogitant quod ita sit, ac per id et propter id quod cogitent, dicunt quod salventur: et quia separant a fide vitam, non possunt in alia affectione esse quam in affectione naturali, quae est amoris sui et mundi; inde est quod horum amorum affectiones conjungant illis quae sunt fidei eorum, quae conjunctio non facit conjugium caeleste, quod est caelum, sed adulterium, quod est infernum; nam est conjunctio veri cum affectione mali, et id adulterium correspondet adulterio filii cum matre, ut patet a correspondentiis in mundo spirituali notis. Sed ne usque sit conjunctio veri cum malo, providetur a Domino per id, quod illis non aliqua genuina vera sint, sed vera falsificata, quae in se sunt falsa; et quia talis conjunctio est fidei separatae, nempe falsi cum malo, ideo "draco," per quem illi intelliguntur, vocatur "satanas" et "diabolus," "satanas" a falso et "diabolus" a malo; nam, ut supra dictum est, conjunctio veri et boni facit caelum apud hominem, at conjunctio falsi et mali facit infernum apud illum. Quod illis non aliqua genuina vera sint, est quia omnia fidei eorum ex sensu litterae Verbi sunt; et non expendunt quod illa vera, quae in eo sensu Verbi sunt, apparentiae veri sint; et eas pro ipsis veris assumere et defendere est Verbum falsificare, secundum illa quae supra (n. 715, 719, 720) dicta sunt. Inde nunc est quod "draco cum suis angelis projectus sit e caelo in terram." Quod "non locus amplius eorum inventus sit in caelo" significet quod in caelis posthac non detur locus correspondens statui vitae eorum, est quia omnia loca in caelis correspondent vitae angelorum; inde est quod "locus" significet statum vitae, ut supra (n. 731) dictum est; et quia vita omnium angelorum in caelis est vita affectionis boni et veri, et illis qui in sola fide sunt, qui per "draconem et ejus angelos" intelliguntur, non aliqua affectio boni et veri est, ideo non datur locus in caelis correspondens vitae eorum. Praeterea omnes angeli in caelis sunt affectiones spirituales, et quisque eorum cogitat ex affectione sua, et secundum illam; inde sequitur quod qui omne ecclesiae et inde caeli ponunt in cogitare, et non in vivere, {1}dum fiunt spiritus, cogitent ex suis affectionibus, quae sunt affectiones mali et falsi, ut supra dictum est; consequenter quod fides eorum, quam fecerunt solius cogitationis et non vitae, exterminetur et dissipetur. Verbo, non est alicui affectio spiritualis, quae est boni et veri, nisi quam ex vita fidei, quae est charitas; ipsa charitas est affectio boni, et fides est affectio veri, ac utraque conjuncta in unum est affectio boni et veri.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church