Apocalypse Explained (Tansley) n. 737

Previous Number Next Number See English 

737. Dicitur quod draco visus sit "in caelo" (vers. 3); et nunc quod bellum factum sit cum illo "in caelo;" et postea quod non locus ejus et angelorum ejus inventus sit "in caelo;" et usque tamen (vers. seq. 9) vocatur "ille serpens antiquus," tum "diabolus et satanas;" et mirari quis potest quomodo draco, qui diabolus, potuerit in caelo esse, et ibi locum habere priusquam dejectus est, cum tamen diabolo nusquam in caelo, sed in inferno, locus est: verum res ita se habet; per "draconem" non intelliguntur illi qui Deum et Dominum negarunt, quique rejecerunt Verbum, ac nihili fecerunt ecclesiam et ejus doctrinam; illi qui tales sunt ac ita faciunt in infernum illico post mortem conjiciuntur, et nusquam apparent in caelo, et minus aliquem locum ibi habent; quare per "draconem et ejus angelos" intelliguntur qui Deum et Dominum agnoscunt, ac Verbum sanctum dicunt, et quoque pro ecclesia et ejus doctrina stant, sed solum ore et non corde: quod non corde, est quia nihili faciunt vitam; et qui nihili faciunt vitam, illi interius diaboli sunt, utcunque exterius sicut angeli possunt apparere. Inde constare potest quod per agnitionem Dei et Domini, ac per lectionem et praedicationem Verbi, exterius conjuncti fuerint caelo; sed quia prorsus non vixerunt secundum aliquid Domini ii, Verbo, interius conjuncti fuerint inferno. Hi vocantur "diabolus et satanas" quia conspurcaverunt vera Verbi per vitam amoris sui et amoris mundi, et per mala, quae ex amoribus illis, sicut scaturigines ex fontibus suis, profluxerunt, et quia sensum litteralem Verbi applicuerunt ad confirmandum talem vitam; et qui tales sunt, prae reliquis sunt serpentes, quia plus noxii quam alii; possunt enim simplices bonos, qui in ultimo caelo sunt, in partes suas trahere, imprimis per talia quae ex sensu litterae Verbi depromunt, et pervertunt. Quod dicatur quod "visi sint in caelo," et ibi "cum Michaele et cum angelis ejus pugnaverint," est quia Verbum conjunxit eos caelis, nam conjunctio hominum cum caelis est per Verbum; at cum animadversum est quod in aliis affectionibus quam caelestibus essent, e caelo dejecti sunt. Verum enim vero postquam ultimum judicium peractum est, tunc provisum et ordinatum est a Domino ut posthac nemo cum caelo conjunctionem habeat quam qui in spirituali fide est; ac spiritualis fides comparatur per vitam secundum vera Verbi, quae vita vocatur charitas. Hoc nunc est quod significatur per quod "draco cum angelis suis projectus sit in terram," et quod "non locus amplius eorum inventus sit in caelo."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church