Apocalypse Explained (Tansley) n. 754

Previous Number Next Number See English 

754. "Habens iram magnam." - Quod significet odium contra vera et bona spiritualia, quae sunt fidei et vitae ex Verbo, proinde contra eos qui in illis sunt, constat ex significatione "irae magnae," cum de diabolo, quod sit odium: "ira" enim, cum de Domino, significat zelum, in quo tamen intus est caelum; at cum de diabolo, est odium, in quo intus est infernum; quod haec et plura alia per "iram" et "excandescentiam" significentur, videatur supra (n. 413, 481 fin., 647, 693). Quod odium diaboli sit contra vera et bona spiritualia, est quia vera et bona mere naturalia sunt illis prorsus opposita; vera enim et bona mere naturalia sunt in sua essentia falsa et mala, tametsi coram illis qui mere naturales et sensuales sunt, apparent sicut vera et bona, quia bona eorum sunt voluptates et jucunditates scaturientes ex amoribus sui et mundi, et vera eorum sunt quae illis bonis favent; et quia amores sui et mundi ex inferno sunt, ideo in sua essentia sunt mala et falsa. At vera et bona spiritualia in sua essentia sunt vera et bona, quia bona sunt jucunditates scaturientes ex amore in Dominium et ex amore erga proximum, et vera sunt quae illa bona docent; et quia haec vera et bona per caelum ex Domino sunt, ideo vocantur spiritualia, omne enim id quod procedit ex Domino spirituale vocatur: et quoniam homo haec vera et bona non recipere potest, nisi illa credat et illa faciat, ideo additur, quae sunt fidei et vitae ex Verbo: vivere ex Verbo est vivere ex Domino, nam Dominus est in Verbo, immo est Verbum.

[2] Nunc quia vera et bona mere naturalia, quae in sua essentia sunt falsa et mala, prorsus opposita sunt veris et bonis spiritualibus, quae in sua essentia sunt vera et bona, ideo diabolus, per quem intelligitur infernum, in continuo odio est, contra ea: inde est quod ex infernis odia varii generis continuo ascendant, et vicissim ex caelis amores spirituales etiam varii generis descendant; et quod inter odia infernorum et inter amores caelorum sit aequilibrium, in quo homines in mundo tenentur, ob causam ut ex libero secundum rationem possint agere: quapropter qui non vivunt ex Verbo, sed ex mundo, illi quia naturales manent, recipiunt ex inferno mala et inde falsa, et ex illis concipiunt odium contra vera et bona spiritualia. Odium quidem illorum non apparet in mundo, quia latet intus in spiritu eorum reconditum, at manifestatur post mortem, quando spiritus fiunt; tunc contra illos qui in veris et bonis spiritualibus sunt, tanto odio flagrant ut non describi possit; est odium internecinum: ut primum enim vident angelum, qui in illis veris et bonis est, immo si modo audiunt nominari Dominum, a quo illa vera et bona sunt, illico in furores odii veniunt, ac nihil jucundius sentiunt quam persequi illos, malefacere illis; et quia non trucidare corpus eorum possunt, flagrante corde trucidare animam eorum conantur.

[3] Quod dicatur, "Vae habitantibus terram et mare, quia descendit diabolus ad vos, habens iram magnam," est quia post ultimum judicium status mundi spiritualis prorsus mutatus est; ante illud judicium permissum fuit illis qui civilem et moralem vitam in externis potuerunt agere, tametsi non spirituales essent, sibi tanquam caelos formare, et ibi frui voluptatibus qualibus in mundo; at postquam ultimum judicium peractum est, tunc non amplius id permittitur, nunc enim unusquisque fertur secundum vitam suam, qui mere naturalis est, ad infernum, et qui spiritualis ad caelum; hoc quoque est, quod "draco et angeli ejus e caelo projecti sint in terram;" nempe quod prius datum sit illis conjunctionem habere cum angelis qui in caelis ultimis erant, et propterea sibi tales caelos formare; nunc id non amplius conceditur. Hoc itaque est quod in specie intelligitur per odium contra illos qui in veris et bonis spiritualibus sunt, quod odium significatur per "iram magnam" quam habet diabolus contra inhabitantes terram et mare.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church