Apocalypse Explained (Tansley) n. 755

Previous Number Next Number See English 

755. "Sciens quod exiguum tempus habeat" - Quod significet quia status mutatus est, constat ex significatione "temporis," quod sit status procedens vitae (de qua supra, n. 571, 610, 664, 673); inde per quod "exiguum tempus habeat" significatur quod prior status mutatus sit; prior enim status describitur per quod "draco et angeli ejus visi sint in caelo," at posterior status describitur per quod post pugnam cum Michaele et angelis ejus "projecti sint in terram;" qualis hic status est, in mox praecedente articulo paucis dictum est; at plenior hujus status descriptio post finem hujus operis dabitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church