Apocalypse Explained (Tansley) n. 756

Previous Number Next Number See English 

756. VERSUS 13, 14. "Et cum vidit draco quod projectus in terram, persecutus est mulierem quae peperit masculum. Et datae mulieri duae alas aquilae magnae, ut volaret in desertum in locum suum, ubi aleretur ibi tempora et dimidium temporis a facie serpentis." 13. "Et cum vidit draco quod projectus in terram" significat cum religio solius fidei separatae a vita charitatis non agnosceretur, sed pro vili haberetur [n. 757]; "persecutus est mulierem quae peperit masculum," significat quod illi qui per "draconem" intelligunt ex odio et inimicitia rejicerent et calumniarentur ecclesiam, quae Nova Hierosolyma, quia ei doctrina vitae [n. 758]. 14. "Et datae mulieri duae alae aquilae magnae," significat intelligentiam et circumspectionem spiritualem, quae a Domino datur illis qui ab ea ecclesia sunt [n. 759]; "ut volaret in desertum in locum suum," significat adhuc inter paucos, quia inter illos qui non in vita charitatis, et inde nec in veris [n. 760]; "ut aleretur ibi tempus et et tempora et dimidium temporis a facie serpentis," significat usque dum ecclesia crescit et venit ad suum plenum [n. 761].


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church