757. "Et cum vidit draco quod projectus in terram." - Quod significat cum religio solius fidei separatae a vita charitatis non agnosceretur, sed pro vili haberetur, constat ex significatione "videre," quod sit animadvertere et percipere; ex significatione "draconis," quod sint qui vitam nihili faciunt in ecclesia; et quia id praecipue faciunt illi quibus doctrina est quod sola fides justificet, et prorsus non vita fidei, quae est charitas (de qua supra, n. 714 [b], 715, 716, 718, 737), inde per "draconem" hic significatur religio solius fidei separatae a vita charitatis: et ex significatione "projecti in terram," quod sit quod separatus a caelo ac damnatus inferno (de qua supra, n. 739 [a], 742, 746 [a]); quod hic per "projectus esse in terram" significetur quod religio illa non agnosceretur, sed pro vili haberetur, est quia dum aliquid religionis aut doctrinae non concordat cum vero et bono, tunc separatur a caelo, et non amplius agnoscitur, sed pro vili habetur. Hoc fit primum in mundo spirituali, et postea in mundo naturali; nam in talibus quae caeli et ecclesiae sunt, uterque mundus unum agit; homo enim qui in mundo naturali vivit, de spiritualibus non aliter potest cogitare quam sicut angeli et spiritus apud illum cogitant, quoniam spiritualia sunt supra cogitationem naturalem hominis, et quae supra sunt, dependent ex influxu, tametsi eum modo recipiunt illi qui interius spirituales sunt, qui sunt qui in affectione veri propter verum sunt, qui etiam sunt qui vivunt secundum vera; ab his religio fidei separatae a vita charitatis non agnoscitur, sed pro vili habetur. Aliter ab illis qui non afficiuntur veris nisi propter famam, honores et lucra, proinde qui vitam charitatis nihili faciunt; hi non aliquem influxum e caelo recipiunt, quare unum faciunt cum inferno; hi sunt qui per "draconem" significantur.