Apocalypse Explained (Tansley) n. 758

Previous Number Next Number See English 

758. "Persecutus est mulierem quae peperit masculum." - Quod significet quod illi, qui per "draconem" intelliguntur, ex odio et inimicitia rejicerent et calumniarentur ecclesiam, quae est Nova Hierosolyma, quia ei doctrina vitae, constat ex significatione "persequi," cum de illis qui per "draconem" intelliguntur, quod sit ex odio et inimicitia rejicere et calumniari (de qua sequitur); ex significatione "mulieris," quod sit ecclesia quae Nova Hierosolyma vocatur (de qua supra, n. 707, 721 [a], 730 [a]); et ex significatione "masculi," quod sit doctrina illius ecclesiae, quae est doctrina vitae (de qua supra, n. 724 [a], 725): inde constat quod "draco persecutus sit mulierem quae peperit masculum," significet quod illi, qui per "draconem" intelliguntur, ex odio et inimicitia rejicient et calumniabuntur ecclesiam, quae Nova Hierosolyma, quia ei doctrina vitae. Quod "persequi" hic significet ex odio et inimicitia rejicere et calumniari, sequitur ex praecedentibus his, quod "draco steterit juxta mulierem parituram, ut devoraret fetum ejus;" tum quod "pugnaverit cum Michaele et angelis ejus," et quod "cum projectus est in terram, iram magnam habuerit," et quod ex hac ira, per quam significatur odium, "persecutus sit mulierem;" quod per "iram" ejus significetur odium, videatur supra (n. 754); et porro describitur odium ejus in sequentibus, per quod "ex ore suo ejecerit aquam tanquam flumen post mulierem, ut illam absorberet," et demum, cum omnia incassum tentatus est, quod "iratus abiverit facere bellum cum reliquis seminis ejus."

[2] Quod tale odium sit illis qui per "draconem" intelliguntur, contra illos qui per "mulierem," est quia tale odium est illis qui in fide separata sunt contra illos qui in charitate sunt; et quia illi qui in fide separata sunt conjunctionem cum infernis habent, inde simile odium est illis quale est infernis contra caelos. Unde hoc odium est, paucis dicetur. Omnes qui in infernis sunt, in amoribus sui et mundi sunt; at omnes qui in caelis, in amoribus in Dominum et erga proximum sunt; et hi amores sunt illis prorsus oppositi. Qui in amoribus sui et mundi sunt, non amant nisi quam suum proprium, et proprium hominis non est nisi quam malum; at qui in amoribus in Dominum et erga proximum sunt, non amant suum proprium, nam amant Dominum supra se, et proximum extra se; etiam detinentur a suo proprio, ac tenentur in proprio Domini, quod est Divinum. Praeterea omnia jucunda vitae sunt jucunda amorum; jucunda amorum sui et mundi sunt jucunda odii varii generis, at jucunda amorum in Dominum et erga proximum sunt jucunda charitatis varii generis, et haec sunt illis e diametro opposita; et quia illi qui in infernis sunt, omnia quae agunt ex jucundis amorum suorum agunt, quae, ut dictum est, sunt jucunda odii varii generis, inde patet unde tale odium draconi sit contra mulierem; nam per "draconem" intelliguntur qui in amore sui sunt: quare vocatur "draco magnus rufus;" per "magnum rufum" significatur ille amor; et quoque vocatur "diabolus et satanas;" per "diabolum" intelligitur omne malum quod ex inferno, et per "satanam" omne falsum inde, ac malum est in odio contra bonum, et falsum est in odio contra verum; et quoque vocatur "serpens antiquus," per quem intelligitur sensuale, quod est ultimum vitae hominis, et in illo sensuali residet omne tale. Simile odium est illis qui in fide separata sunt contra illos qui in charitate, quod odium non manifestatur in hoc mundo, sed in mundo spirituali, quando spiritus facti sunt. Quod odium illud sit internecinum, et quod sit ipsum jucundum vitae spirituum malorum, videatur supra (n. 754) sed quod tale jucundum vertatur in dirum infernale, videatur in opere De Caelo et Inferno, (n. 485-490).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church