Apocalypse Explained (Tansley) n. 849

Previous Number Next Number See English 

849. [Vers. 1.] "Et vidi." Quod significet manifestationem de futura separatione bonorum a malis ante ultimum judicium, constat ex significatione "vidi," quod sint quae Johanni visa sunt, et nunc sequuntur; quae in sensu spirituali spectata agunt de convocatione et congregatione fidelium, ac de separatione illorum a malis ante ultimum judicium, ac sunt quae intelliguntur a Domino per haec apud Matthaeum, "Videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute et gloria..; et mittet angelos suos et congregabit electos Ipsius a quatuor ventis, a terminis caelorum usque ad terminos illorum" (xxiv. 30, 31):

agitur etiam in eo capite de ultimo judicio, quod ibi intelligitur per "consummationem saeculi" et "adventum Domini:" congregatio et separatio bonorum a malis tunc describitur per illa verba; similiter ut in hoc capite (vers. 14, 16), ubi dicitur de Filio hominis sedente super nube alba, ac per falcem in manu metente terram.

[2] Similia quae in hoc capite etiam intelliguntur per haec Domini verba, apud Matthaeum, "Simile est regnum caelorum homini seminanti bonum semen in agro suo; sed dum dormiverant homines, venit..inimicus et seminavit zizania..., et abivit; cum vero germinavit herba, et fructum fecit, tunc apparuerunt..zizania. Et servi..accesserunt, et dixerunt,....Vis..abeuntes colligamus ea? Ipse vero dixit, Non, ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum illis triticum; sinite potius..crescere utraque usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus, Colligite prius zizania, et colligate ea in fasciculos ad comburendum ea, triticum vero congregate in horreum meum" (xiii. 24-30):

praedicitur etiam ibi a Domino separatio bonorum a malis futura tempore ultimi judicii, quod intelligitur per "Sinite crescere utraque ad messem, et in tempore messis dicam messoribus, Colligite zizania ad comburendum ea, triticum vero congregate in horreum meum:" per "zizania" intelliguntur mali qui tunc in infernum conjicientur, et per "triticum" intelliguntur boni, qui separati a malis in caelum attollentur: similia sunt cum his in hoc capite (vers. 15 et 16), ubi dicitur, "Venit Tibi hora metendi, quia aruit messis; et misit sedens super nube falcem suam super terram, et demessa est terra" (seq.). Cur non prius separati sunt boni a malis, quam tempore ultimi judicii, ac boni in caelum sublati, et mali in infernum conjecti, videatur in opusculo De Ultimo Judicio; et quoque supra (n. 391 [a], 392 [a], 394, 397, 411 [a], 413 [a], 418 [a], 419 [a], 426, 489 1/2, 493, 497, 668, 669, 670, 674, 675 [a], 676, 754).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church