Apocalypse Explained (Tansley) n. 850

Previous Number Next Number See English 

850. "Et ecce Agnus stans super Monte Sion." Quod significet praesentiam Domini in caelo et in ecclesia ad separandum bonos a malis, et ad faciendum judicium, constat ex significatione "Agni," quod sit Dominus quoad Divinum Humanum (de qua supra, n. 297, 314, 343, 460, 482); ex significatione "stare," quod sit praesens esse et conjungi (de qua sequitur); et ex significatione "montis Sionis," quod sit caelum et ecclesia, ubi Dominus per Divinum suum Verum regnat, constare potest ex locis in Verbo ubi mons Sionis nominatur: at primum aliquid dicetur de praesentia Domini in caelo et in ecclesia ad separandum bonos a malis, et ad faciendum judicium. Est praesentia Domini perpetua in universo caelo, ac in universa ecclesia; nam caelum non est caelum ab angelorum proprio ibi, nec ecclesia est ecclesia ab hominum proprio ibi, sed a Divino Domini apud illos; proprium enim angeli non potest facere caelum, nec proprium hominis ecclesiam, quia proprium tam angelorum quam hominum non est bonum; quare Divinum quod procedit a Domino receptum ab illis facit caelum et ecclesiam in particulari apud unumquemvis, et inde in communi apud omnes in quibus est caelum et ecclesia: inde patet quod praesentia Domini sit perpetua apud omnes qui in caelo et in ecclesia, sed est praesentia pacifica, tranquilla, conservans et sustentans, per quam omnia in caelis et in terris in suo ordine et in connexu constanter tenentur, et in illum rediguntur; similiter in infernis: at praesentia quae hic intelligitur per "stare super Monte Sion," est praesentia Domini activa extraordinaria, propter finem ut Divinum Ipsius per caelos influat in inferiora, ac ibi separet bonos a malis, ac malos dejiciat e locis suis, ibi instar caelorum sibi formaverunt; sed de hac praesentia et conjunctione Domini cum caelis, et inde influxu Ipsius in inferiora ad faciendum judicium, supra (n. 413 [a], 418 [a], 419 [a], 426, 489 1/2, 493, 702, 704) actum est. Haec praesentia est quae significatur per "stare," cum de Domino, etiam alibi (ut Esai. iii. 13). Ex his constare potest quod per "ecce Agnus stans super Monte Sion" significetur praesentia Domini in caelo et in ecclesia ad separandum bonos a malis, et ad faciendum judicium.

[2] Quod per "montem Sionis" significetur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum suum Verum regnat, est ex eo, quia Sion fuit urbs quam David aedificavit, et in qua postea habitavit, ac inde dicta est "urbs Davidis;" et quia per Davidem repraesentatus est Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum, ideo per "Sionem" in Verbo significatur caelum et ecclesia ubi Dominus per Divinum Verum regnat. Ex ea causa etiam fuit quod arca Jehovae, in qua reposita fuit Lex, in illam urbem a Davide translata sit; per "Legem" enim illam in lato sensu etiam significatur Divinum Verum procedens a Domino. Ex illa causa etiam fuit quod per "Hierosolymam," quae isti monti erat subjecta, significetur ecclesia quoad doctrinam, doctrina enim ecclesiae omnis est ex Divino Vero quod procedit ex Domino, consequenter ex Verbo. Quod urbs illa super monte aedificata fuerit, erat quia montes eo tempore ex altitudine repraesentabant caelos, et inde quoque in Verbo significant caelos. Causa repraesentationis et inde significationis erat, quia caeli supremi, ubi sunt angeli tertii gradus, apparent in altitudine supra reliquos, ac coram oculis aliorum sicut montes; et quia supremi caeli apparent sicut montes, ac angeli, qui super illis sunt, in amore in Dominum sunt, inde per "montes" in Verbo, et primario per "montem Sionis, significatur amor in Dominum. (Quod "mons" amorem significet, videatur supra, n. 405, 510.)

[3] Quod per "Sionem" significetur caelum et ecclesia, in quibus Dominus per Divinum suum Verum regnat, constare potest ex sequentibus locis: Apud Davidem, "Ego..unxi Regem meum super Sionem, montem sanctitatis meae; annuntiabo de statuto, Jehovah dixit ad me, Filius meus Tu, Ego hodie genui Te;...dabo gentes hereditatem tuam, et possessionem tuam fines terrae. ....Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via, quia exardebit brevi ira Ipsius; beati omnes confidentes in Ipso" (Ps. ii. 6-8, 12):

quod haec non de Davide dicta sint, sed de Domino, patet ex eo, quod dicatur, "Filius meus Tu, hodie genui Te; dabo gentes hereditatem et fines terrae possessionem;" tum "Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via; beati omnes confidentes in Ipso;" ex quibus non aliquid de Davide dici potest: quare per "ungere Regem super Sionem montem sanctitatis" significatur regnum Domini in caelo et in ecclesia per Divinum Verum; (quid "ungi" et quid "unctus," cum de Domino, videatur supra, n. 375 [d,e(v., vi.)];) "Rex" significat Dominum quoad Divinum Verum, "Sion" caelum et ecclesiam; "annuntiare de statuto" significat adventum Ipsius; "Filius meus Tu, hodie genui Te," significat Divinum Humanum, quod etiam est Filius Dei; quod Ipsi omnis potestas in caelis et in terris, intelligitur per "Dabo gentes hereditatem, et fines terrae possessionem; quod cum Ipso conjunctio erit per amorem, ut sit salvatio, significatur per "Osculamini Filium, ne irascatur, et pereatis in via;" ultimum judicium ab Ipso, significatur per quod "exardebit brevi ira Ipsius;" quod salventur tunc qui fidem in Ipsum habent, significatur per "Beati confidentes in Ipso:" ex his patet quod per "Sionem" intelligatur caelum et ecclesia, ubi Dominus per Divinum suum Verum regnat.

[4] Pariter apud Sachariam, "Exulta valde, filia Zionis; clange, filia Hierosolymae; ecce Rex tuus venit tibi, justus et servator.., mansuetus et equitans super asino, et super pullo filio asinae" (ix. 9):

quod haec de Domino dicta sint, deque Ipsius regno in caelis et in terris, quod regnum per "Sionem" et per "Hierosolymam" intelligitur, patet apud Evangelistas, ubi haec, dum impleta sunt, memorantur, Jesus misit duos discipulos, ut adducerent Ipsi asinam et pullum ejus: hoc factum est, "ut impleretur quod dictum est per Prophetam, dicentem, Dicite filiae Zionis, ecce Rex tuus tibi venit, mansuetus, sedens super asino, et super pullo filio subjugalis" (Matth. xxi. [1,] 2, 4, 5; Joh. xii. 14, 15):

quod "equitare super asino et super pullo asinae" fuerit insigne regis, et quod ideo Dominus ita equitaverit cum intrabat Hierosolymam, et quod ideo a turba acclamante dictus fuerit Rex, ac termites palmarum et vestimenta super viam coram Ipso strata fuerint [vers. 7-9], videatur supra (n. 31 [b]); et quia Dominus ut Rex intravit Hierosolymam, constat quod per "Sionem" intelligatur caelum et ecclesia, in quibus Dominus per Divinum suum Verum regnat. Quod reges Jehudae et Israelis repraesentaverint Dominum quoad Divinum Verum, et quod inde per "reges" intelligantur qui in veris ex bono a Domino sunt, videatur supra (n. 31, 553, 625); et quod imprimis per Davidem in Verbo representatus sit Dominus quoad regium, quod est Divinum Verum (n. 205).

[5] Apud Esaiam, "Super montem altum ascende tibi, evangelizatrix Sion; extolle cum virtute vocem tuam, evangelizatrix Hierosolyma; extolle, nec time; dic urbibus Jehudae, Ecce Deus vester; ecce Dominus Jehovih in forti venit" (xl. 9, 10):

quoniam haec de Domino, deque Ipsius regno dicta sunt, et per "Zionem" et per "Hierosolymam" illud significatur, ideo dicitur quod Zion et Hierosolyma illud evangelizarent, "Zion" ex bono amoris, et "Hierosolyma" ex veris doctrinae; evangelizatio ex bono amoris significatur per "ascendere montem altum," et ex veris doctrinae per "extollere cum virtute vocem;" per "urbes Jehudae" significatur doctrina amoris in Dominum et amoris erga proximum in toto complexu; Dominus quoad Divinum Verum, et quoad Divinum Bonum, qui venturus et judicium facturus, intelligitur per "Ecce Deus vester, ecce Dominus Jehovih in forti venit," Dominus enim ex Divino Vero in Verbo vocatur "Deus," et ex Divino Bono vocatur "Jehovah," et quoque "Dominus Jehovih;" "in forti venire" est ad faciendum judicium, ita ad subjugandum inferna.

[6] Apud Micham, "In extremitate dierum erit mons domus Jehovae constitutus in caput montium, et elatus prae collibus, et confluent super illum populi; et ibunt gentes multae et dicent, Ite et ascendamus ad montem Jehovae, ad domum Dei Jacobi, ut doceat nos de viis suis, et eamus in semitis Ipsius; nam e Zione exibit Lex, et sermo Jehovae ex Hierosolyma; tunc judicabit inter gentes multas, et corripiet gentes numerosas usque in longinquum. ....Regnabit Jehovah...in monte Sionis a nunc et in saeculum; tu..turris gregis, clive filiae Zionis, ad te veniet et redibit regnum prius, regnum filiae Hierosolymae" (iv. 1-3, 7, 8):

quod adventus Domini ac regni Ipsius in caelis et in terris hic describatur, quisque videt; quare regnum Ipsius, quod est caelum et ecclesia, intelligitur per "montem domus Jehovae," qui tunc constitutus erit in caput montium; et quia per "Zionem" intelligitur caelum et ecclesia in quibus regnaturus est Dominus per Divinum suum Verum, ac per "Hierosolymam" intelligitur caelum et ecclesia quoad doctrinam ex Divino illo Vero, ideo dicitur, "E Zione exibit Lex, et sermo Jehovae ex Hierosolyma:" instructio omnium ex Domino, describitur in sequentibus ibi.

[7] Apud Esaiam, "Exclama et jubila, habitatrix Zionis, quia magnus in medio tui Sanctus Israelis" (xii. 6);

apud eundem, "Redempti Jehovae revertentur...Zionem cum cantu, et gaudium aeternitatis super capite eorum" (xxxv. 10);

apud Zephaniam, "Jubila, filia Zionis; clange, Israel; laetare et exulta ex omni corde, filia Hierosolymae; removit Jehovah judicia tua, evertit hostem tuum,..Jehovah in medio tui" (iii. 14, 15);

apud Sachariam, "Jubila et laetare, filia Zionis; ecce..Ego veniens ut habitem in medio tui..., et adhaerebunt gentes multae Jehovae in die illo;...habitabo in te" (ii. 14, 15 [B.A. 10, 11]);

apud eundem, "Revertar ad Sionem, et habitabo in medio Hierosolymae; unde vocabitur Hierosolyma urbs veritatis, et mons Jehovae [Zebaoth], mons sanctitatis" (viii. 3);

apud Davidem, "Quis dabit in Sione salutem Israelis? Cum reducet Jehovah captivitatem populi sui, exultabit Jacob, et laetabitur Israel" (Ps. xiv. 7; Ps. liii. 7 [B.A. 6]);

apud Esaiam, "Fundabit Dominus Jehovih in Sione..lapidem probationis, angulum pretii fundationis fundatae; qui crediderit, non festinabit: tunc ponam judicium in regulam, et justitiam in perpendiculum;....abolebitur foedus vestrum cum morte, et visio vestra cum inferno non consistet" (xxviii. 16-18);

apud eundem, "In tempore illo adducetur munus Jehovae Zebaoth, populus distractus et expilatus,..ex populo terribili,....ad locum nominis Jehovae Zebaoth, ad montem Sionis" (xviii. {1}7);

apud eundem, "Appropinquare feci justitiam meam, non procul est, et salus mea non morabitur; dabo in Zione salutem, Israeli decus meum" (xlvi. 13);

apud eundem, "Tunc veniet Sioni Redemptor" (lix. 20):

in illis locis agitur de adventu Domini, deque regno Ipsius in caelis et in terris; et quia regnum illud intelligitur per "Sionem" et per "Hierosolymam," ideo dicitur quod illuc venturi sint, et quod Jehovah, Sanctus et Rex Israelis ibi habitaturus sit; per "Jehovam, Sanctum et Regem Israelis" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum; inde patet quod per "Sionem" intelligatur caelum et ecclesia, in quibus Dominus per Divinum Verum regnat, et per "Hierosolymam" caelum et ecclesia quoad doctrinam ex Divino illo Vero. Quis non videt quod per reductionem gentium ad Sionem et Hierosolymam, et per habitationem Domini ibi, non intelligatur Sion et Hierosolyma ubi gens Judaica fuit?

[8] Ex sequentibus locis etiam constare potest quod per "Sionem" intelligatur caelum et ecclesia, in quibus Dominus per Divinum Verum regnat: Apud Esaiam, "Zion in judicio redimetur, et reduces ejus in justitia" (i. 27);

apud eundem, "Relictus in Sione, et residuus in Hierosolyma, sanctus dicetur Ipsi, omnis scriptus ad vitam in Hierosolyma:....creabit Jehovah super omne habitaculum montis Sionis, et super convocationes ejus, nubem interdiu, ac fumum et splendorem ignis flammae noctu" (iv. 3, 5);

apud eundem, "Regnabit Jehovah Zebaoth in monte Sionis, et in Hierosolyma, et coram senioribus Ipsius gloria" (xxiv. 23);

apud Esaiam, Jehovah, "cui focus in Sione, et clibanus Ipsi in Hierosolyma" (xxxi. 9);

apud eundem, "Exaltatus est Jehovah, quia inhabitat altum, implevit Zionem judicio et justitia:....specta Sionem, urbem festi stati nostri; oculi tui videant Hierosolymam, habitaculum tranquillum, tabernaculum quod non dissipabitur" (xxxiii. 5, 20);

apud eundem, "Contempsit te, subsannavit te, virgo filia Zionis, post te movit caput filia Hierosolymae, quia blasphemasti et calumniatus es....Sanctum Israelis" ({1}xxxvii. 22, 23);

apud Davidem, "Ut {2}enumerem omnes laudes tuas in portis filiae Sionis [(Ps. ix. 15 [B.A. 14]).] [Pulcher tractu, gaudium totius terrae, mons Zionis,] latera septentrionis, urbs regis magni; Deus in plateis ejus notus" (Ps. xlviii. 3, 4 [B.A. 2, 3]);

apud eundem, "Circumdate Sionem, et circumcingite eam, numerate turres ejus, ponite cor vestrum ad antemurale ejus, distinguite palatia ejus, et enarretis generationi insequenti, quod hic Deus Deus noster in saeculum et aeternum, Ille ducet nos" (Ps. xlviii. 12-15 [B.A. 11-14]);

apud eundem, "Est [in] Schalem tabernaculum Dei, et habitaculum Ipsius in Sione" (Ps. lxxvi. 3 [B.A. 2]);

apud eundem, Dominus "elegit tribum Jehudae, montem Sionis, quem amavit" (Ps. lxxviii. 68);

apud eundem, "Amat Jehovah portas Zionis prae omnibus habitaculis Jacobi, gloriosa praedicanda in te urbs Dei.., Jehovah numerabit in describendo populos, hic natus est ibi;....omnes fontes mei in te" (Ps. lxxxvii. {3}2, 3, 6, 7);

apud eundem, "Quando reducet Jehovah captivitatem Sionis,...tunc implebitur risu os nostrum, et lingua nostra cantu" (Ps. cxxvi. 1 [, 2];

apud eundem, "Benedicet tibi Jehovah e Zione, ut videas bonum Hierosolymae omnibus diebus vitae {4}tuae; ut videas filios filiorum tuorum, pacem super Israele" (Ps. cxxviii. 5, 6);

apud eundem, "Elegit Jehovah Zionem, desideravit in sedem Sibi; haec requies mea in aeternum, hic habitabo, quia desideravi eam" (Ps. cxxxii. 13, 14);

apud eundem, "Benedicet tibi Jehovah e Sione" (Ps. cxxxiv. 3);

apud eundem, "Benedictus Jehovah e Zione, habitans in Hierosolyma" (Ps. cxxxv. 21);

apud eundem, "Regnabit Jehovah in aeternum, {1}Deus tuus, Zion, in generationem et generationem" (Ps. cxlvi. 10);

apud eundem, "Filii Sionis exultent in Rege suo, laudent nomen Ipsius in chorea, cum tympano et cithara psallant" (Ps. cxlix. 2, 3):

haec loca de Sione adducta sunt, ut quisque videre possit quod per "Sionem" in Verbo non intelligatur Sion, sed caelum et ecclesia, ubi Dominus per Divinum suum Verum regnat. Sunt pleraque illa etiam prophetica de Domino, quod "quando veniet amaturus sit Sionem, et commoraturus ibi in aeternum;" cum tamen non illam urbem nec Hierosolymam amavit, ut constat ex Ipsius verbis de illa, sed caelum et ecclesiam ubi Ipse per Divinum suum Verum recipitur. Inde est, quod Sion dicatur "requies Ipsius," "habitaculum Ipsius," "mons Jehovae," "urbs Dei," "urbs Regis magni," "urbs veritatis;" et quod regnum Ipsius ibi futurum sit "in aeternum," "in saeculum," ac "in generationem et generationem;" quae omnia nullatenus dici potuerunt ac intelligi possunt de Sione Davidis.

[9] Quoniam Dominus in mundum venit ut judicium faceret, ac per id omnia in infernis et quoque in caelis in ordinem redigeret, et quia judicium fit per Divinum Verum, (id enim, secundum receptionem, facit hominem spiritualem, ac secundum ejus leges, quae sunt praecepta Divina in Verbo, in mundo spirituali fiunt omnia judicia,) ideo Dominus assumpsit Humanum, et hoc, quamdiu in mundo fuit, fecit illud Divinum Verum, ob causam ut judicium faceret, ut dictum est. Quod Dominus Humanum suum fecerit Divinum Verum, intelligitur apud Johannem, per Verbum quod fuit apud Deum, et quod fuit Deus, et per quod omnia facta sunt quae facta, et per quod mundus creatus est (Joh. i. 1, seq.):

per "Verbum" intelligitur Divinum Verum; quod Dominus hoc factus sit quoad Humanum suum, claris verbis dicitur, nempe, "Et Verbum Caro factum est, et habitavit inter nos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam sicut Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate" (vers. 14, ibi). Dominus quoad Divinum Verum etiam intelligitur per "Filium hominis," quem se Dominus apud Evangelistas saepius vocat, de quo etiam dicit quod "facturus judicium." Nunc quia judicium factum est a Domino ex Divino Ipsius Vero, et quia per "Sionem" intelligitur caelum et ecclesia in quibus Dominus per Divinum suum Verum regnat, ideo in Apocalypsi in hoc capite, in quo agitur de separatione bonorum a malis ante ultimum judicium, "visus est Agnus stare super monte Sion;" per quod significatur praesentia Domini in caelo et in ecclesia ad separandum bonos a malis, et ad faciendum judicium, ut supra dictum est.

[10] Propter eandem significationem "montis Sionis," etiam alibi in Verbo dicitur quod Dominus ex monte Sionis pugnaturus sit pro ecclesia contra malos, et destructurus illos; ut in sequentibus locis: Apud Esaiam, "Descendet Jehovah Zebaoth ad militandum super monte Sionis, et super colle ejus" (xxxi. 4):

agitur etiam ibi de adventu Domini ac de redemptione seu de liberatione fidelium; quare per "militare super monte Sionis et super colle ejus significatur judicium facere ex Divino Vero; quod judicium ex illo fiat, est quia judicantur omnes secundum receptionem ejus; Divinum enim Verum seu Verbum, et doctrina inde, docent vitam, et quisque judicatur secundum illam.

[11] Apud Davidem, Jehovah "mittet auxilium tuum e Sanctuario, et ex Sione sustentabit te:....cantabimus in salute tua, et in nomine Dei nostri vexilla tollemus. ....Novi quod servet Jehovah Unctum suum, respondeat Ipsi e caelo sanctitatis suae, per virtutes salutis dextrae suae" (Ps. xx. 3, 6, 7 [B.A. 2, 5, 6]):

haec quoque de Domino, ac de victoria Ipsius super inferna, et inde salvatione hominum; pugnae et victoriae intelliguntur per "respondere Uncto e caelo sanctitatis, per virtutes salutis dextrae Ipsius;" ac salvatio fidelium inde, per "sustentare nos ex Sione," et "cantare in salute Ipsius."

[12] Apud eundem, "Jehovah loquetur, et vocabit terram ab ortu solis usque ad occasum..; e Sione perfectio pulchritudinis, Deus effulgebit; veniet Deus noster,....clamabit ad caelum sursum, et ad terram, ad judicandum populum suum; colligite Mihi sanctos meos" (Ps. l. 1-5):

hic manifeste agitur de judicio super omnes ex Sione, ita ex Domino per Divinum Verum; separatio bonorum a malis, intelligitur per "Vocabit terram ab ortu solis ad occasum;" judicium super omnes, per "Clamabit ad caelum sursum, et ad terram, ad judicandum populum;" collectio bonorum, et salvatio illorum, intelligitur per "Colligite Mihi sanctos meos;" Divinum Verum, in quo Dominus est in sua gloria, intelligitur per "E Sione perfectio pulchritudinis, Deus effulgebit."

[13] Apud eundem, "Dictum Jehovae ad Dominum meum, sede ad dextram meam, usque dum posuero inimicos tuos scabellum pedum tuorum; sceptrum roboris tui mittet Tibi Jehovah e Zione, dominare in medio inimicorum tuorum" (Ps. cx. 1, 2):

quod haec de Domino dicta sint, notum est ex Ipsius Domini verbis apud Matthaeum (cap. xxii. 44): per "sedere ad dextram" significatur omnipotentia Divina Domini; per "ponere inimicos scabellum pedum," significatur prorsus subjugare et substernere inferna: per "sceptrum roboris e Zione "significatur Divinum Verum cui est omnipotentia; "Zion" est caelum ubi Dominus per Divinum suum Verum regnat; dominium super inferna per illud, significatur per "dominare in medio inimicorum." Quod omnipotentia soli Domino sit, et quod illa sit Ipsi per Divinum suum Verum, videatur supra (n. 726); quod omnis potentia sit veris ex bono, ac bonum et inde verum a Domino, etiam supra (n. 209, 338, 716, 776, 783).

[14] Apud Esaiam, "Excitare, excitare, indue robur tuum, Sion; indue vestes decoris tui, Hierosolyma, urbs sanctitatis" (lii. 1):

quoniam per "Sionem" significatur caelum, ubi Dominus per Divinum suum Verum regnat, et quoniam Divino Vero est omnis potentia, ideo dicitur, "Excitare, excitare, indue robur tuum, Sion;" doctrina inde significatur per "vestes decoris," quas Hierosolyma induet.

[15] Apud Joelem, "Jehovah..e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam, ut contremiscant caeli et terra:....tunc cognoscetis quod Ego Jehovah...habitans in Sione, monte sanctitatis meae, sitque Hierosolyma sanctitas; nec alienigenae transituri per eam amplius" (iv. [B.A. iii.] 16, 17, 21);

apud Amos, "Jehovah e Zione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam" (i. 2):

per "rugire" et per "rugitum leonis," cum de Jehovah, significatur ardens zelus tutandi caelum et ecclesiam, ac salvandi illos qui ibi sunt, quod fit destruendo mala et falsa, {1}quae insurgunt ex inferno, per Divinum Verum et ejus potentiam (videatur supra, n. 601 [a]); et quia per "Sionem" significatur caelum ubi Dominus per Divinum Verum regnat, et per "Hierosolymam" doctrina inde, constare potest quid significatur per quod "Jehovah e Sione rugiet, et ex Hierosolyma dabit vocem suam:" quod Dominus ibi sit ubi per Divinum suum Verum regnat, tam apud angelos caeli quam apud homines ecclesiae, significatur per quod "Cognoscetis quod Ego Jehovah habitans in Sione, monte sanctitatis meae:" quod falsa mali nulla ibi, significatur per quod "alienigenae non transituri sint per eam;" "alienigenae" sunt falsa mali.

[16] Apud Esaiam, "Dies vindictae Jehovae, annus retributionum pro lite Zionis" (xxxiv. 8):

per "diem vindictae Jehovae," et per "annum retributionum," significatur ultimum judicium, et damnatio illorum qui per falsa et mala desolarunt omnia vera ecclesiae, quod est "pro lite Zionis." Apud Davidem, "Jehovah {2}in Zione magnus, et altus Ille super omnes populos;....robur regis...." (Ps. xcix. 2, 4):

ibi Sion vocatur "robur regis" ex Divino Vero, cui est ipsa potentia.

[17] Apud eundem, Jehovah, "Tu surges, et misereberis Sionis, quia tempus ad miserandum eam; nam venit tempus statutum: quia desiderant servi tui lapides ejus, et pulverem ejus miserantur, ut timeant gentes nomen Jehovae, et omnes reges terrae gloriam tuam; quod aedificaverit Jehovah Zionem, et apparuerit in gloria sua: annuntiabitur in Sione nomen Jehovae, et laus Ipsius in Hierosolyma, quando congregabuntur populi una, et regna ad serviendum Jehovae" (Ps. cii. 14-17, 22, 23 [B.A. 13-16, 21, 22]):

haec de adventu Domini, et de redemptione fidelium ab Ipso; adventus Ipsius significatur per "tempus ad miserandum eam," perque "tempus statutum;" vera restauranda ac restaurata significantur per "lapides" quos servi desiderant: instauratio ecclesiae et cultus Domini ex Divinis veris describitur per sequentia ibi.

[18] Devastatio ecclesiae a gente Judaica, per quod omne Divinum Verum falsificaverint, passim etiam in Verbo per vastationem Sionis describitur: Ut apud Esaiam, "Urbes sanctitatis tuae factae sunt desertum, Sion facta est desertum, et Hierosolyma vastitas" (lxiv. 9 [B.A. 10]);

in Threnis, "Filii Sionis pretiosi, aestimati pares auro puro, quomodo reputati sunt in utres testae, opus manuum figuli" (iv. 2 ad fin.). (Tum Esai. iii. 16-26; Jerem. vi. 2; Mich. iii. 10, 12; et alibi.) Nominatur etiam plurimis in locis "virgo" et "filia Sionis," ut in sequentibus: 2 Reg. xix. 21: Esai. i. 8; cap. iii. 16, 17; cap. iv. 4; cap. x. 32; cap. xvi. 1; cap. xxxvii. 22; cap. lii. 2; cap. lxii. 11: Jerem. iv. 31: cap. vi. 2, 23: Thren. i. 6; cap. ii. 1, 4, 8, 10, 13, 18; cap. iv. 22: Mich. i. 13; cap. iv. 8, 10, 13: Zeph. iii. 14: Sach. ii. {1}14 [B.A. 10]; cap. ix. 9: Psalm. ix. 15: Matth. xxi. 5: Jon. xii. 15: et alibi:

et per "filiam Zionis" significatur affectio spiritualis Divini Veri; affectio spiritualis Divini Veri est amor veri propter verum, ac desiderium ad illud propter usus vitae aeternae. Ex his nunc constare potest quid significatur per quod "Agnus visus sit stare super Monte Sion," quod nempe quia in sequentibus ibi agitur de separatione bonorum a malis, ad faciendum judicium.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church