Apocalypse Explained (Tansley) n. 852

Previous Number Next Number See English 

852. "Habentes nomen Patris Ipsius scriptum in frontibus suis." Quod significet illa secundum agnitionem Divini Ipsius ex amore, constat ex significatione "nominis Patris Ipsius," quod sit Divinum Domini (de qua sequitur); et ex significatione "scripti in frontibus," quod sit plenaria agnitio; quod "nomen Patris scriptum in frontibus" sit plenaria agnitio Divini Domini, est quia Dominus omnes qui agnoscunt Divinum Ipsius convertit ad se, et aspicit illos in fronte, et illi vicissim aspiciunt Dominum oculis; et hoc ex causa, quia "frons" significat amorem, et "oculus" intellectum veri; inde per quod a Domino spectentur in frontibus, significatur quod a Domino aspiciantur ex bono amoris; et per quod illi vicissim aspiciant Dominum oculis, significatur quod ex veris ex illo bono, proinde ex intellectu veri. (Quod omnes qui in caelis sunt, conversi sint ad Dominum, ac facie spectent ad Ipsum ut Solem, videatur supra, n. {1}646, ac in opere De Caelo et Inferno, n. 17, 123, 142, 272: tum quod Dominus videat angelos in fronte, et quod angeli vicissim videant Dominum per oculos, ex causa quia frons correspondet bono amoris, et oculi correspondent intellectui veri, etiam in opere De Caelo et Inferno, n. 145, 251: et quod frons correspondeat bono amoris, supra, n. 427.)

[2] Qui non scit quale est Verbum in sensu litterae, opinari potest quod ubi "Deus" et "Agnus" dicitur, et hic ubi "Agnus" et "Pater," {2}sint duo qui intelliguntur, cum tamen solus Dominus per utrumque intelligitur; similiter ut in Verbo Veteris Testamenti, ubi dicitur "Jehovah," "Dominus Jehovih," "Jehovah Zebaoth," "Dominus," "Jehovah Deus," "Deus" in plurali et singulari, "Deus Israelis," "Sanctus Israelis," "Rex Israelis," "Creator," "Salvator," "Redemptor," "Schaddai," "Petra," et sic porro; cum tamen per omnia illa nomina non intelliguntur plures, sed intelligitur unus; Dominus enim secundum Divina sua attributa ita varie nominatur. Simile est cum Verbo Novi Testamenti, ubi " Pater," "Filius," "Spiritus Sanctus," ut tres nominantur, cum tamen per tria nomina illa intelligitur unus; per "Patrem" enim intelligitur Dominus quoad Ipsum Divinum, quod Ipsi fuit anima ex Patre; per "Filium" intelligitur Divinum Humanum, et per "Spiritum Sanctum" intelligitur Divinum procedens; ita tres sunt unus; similiter hic per "Agnum" et "Patrem."

[3] Quod Dominus, ubi dixit "Patrem," intellexerit Divinum in se, ita se Ipsum, constare potest ex multis locis in Verbo utriusque Testamenti; sed hic solum velim adducere aliqua ex Verbo Evangelistarum, ex quibus videri potest quod Dominus per "Patrem" intellexerit Divinum in se Ipso, quod Divinum fuit Ipsi sicut anima in corpore, et quod dum Patrem et se Ipsum nominavit sicut duos, se Ipsum per utrumque intellexerit; nam anima et corpus unum sunt; anima enim est sui corporis, et corpus est suae animae. Quod Divinum, quod "Pater" vocatur, fuerit Ipsum Divinum Domini, ex quo Humanum Ipsius exstitit, et ex quo illud Divinum factum est, constat manifeste a conceptione Ipsius ex ipso Divino, apud Matthaeum, "Angelus Domini in somnio apparuit" Josepho, "dicens,...Ne timeas accipere Mariam sponsam tuam, nam quod in ea natum, ex Spiritu Sancto est;"....et Joseph "non cognovit eam, usque dum peperit Filium suum Primogenitum" (i. 20, 25);

et apud Lucam, Dixit Angelus Mariae, "Ecce concipies in utero, et paries Filium, et vocabis nomen Ipsius Jesum. Hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur. ....Sed Maria dixit ad Angelum, Quomodo fiet hoc, quoniam virum non cognosco? Respondit..Angelus, et dixit, Spiritus Sanctus veniet super te, et virtus Altissimi obumbrabit te; unde quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei" (i. 31, [32,] 34, 35):

ex quo patet quod Dominus ex conceptione sit Jehovah Deus; et ex conceptione esse Jehovah Deus, est quoad ipsam vitam, quae vocatur anima ex Patre, ex qua corpori est vita; ex eo etiam manifeste constat, quod Humanum Domini sit quod vocatur "Filius Dei," nam dicitur quod "Sanctum, quod nascetur ex te, vocabitur Filius Dei."

[4] Quod Humanum Domini sit quod vocatur Filius Dei, ulterius constare potest ex Verbo Veteris Testamenti, et quoque ex Verbo Novi pluribus in locis; sed de hac re, volente Deo, alibi in specie: hic solum adducentur loca, quae testantur quod Dominus per "Patrem" intellexerit Divinum in se, ita se Ipsum; quae sunt sequentia: Apud Johannem, "In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum;....omnia per Ipsum facta sunt, et sine Illo factum est nihil quod factum est. ....Et Verbum Caro factum est, et habitavit in nobis, et vidimus gloriam Ipsius sicut gloriam Unigeniti a Patre, plenus gratia et veritate" (i. 1, 2, 14):

quod per "Verbum" intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, patet; nam dicitur quod "Verbum Caro factum sit, et vidimus gloriam Ipsius sicut gloriam Unigeniti a Patre:" quod Dominus sit Deus etiam quoad Humanum, seu quod Humanum Domini etiam sit Divinum, etiam patet; nam dicitur, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum," et hoc Verbum Caro factum est: per "Verbum" intelligitur Dominus quoad Divinum Verum.

[5] Apud eundem, "Pater meus usque nunc operatur, ideo etiam Ego operor: sed...Judaei quaerebant Ipsum interficere,...quod Patrem proprium dixisset Deum, parem Se Ipsum faciens Deo: sed respondit Jesus, et dixit.., Non potest Filius facere a Se Ipso quicquam, nisi quod viderit Patrem facientem; quae namque Ille facit, haec etiam Filius similiter facit:....quemadmodum Pater suscitat mortuos, et vivificat, ita etiam Filius quos vult vivificat:....qui non honorat Filium, non honorat Patrem qui misit Ipsum: amen..dico vobis, quod veniet hora..., quando mortui audient vocem Filii Dei, et qui audient, vivent: quemamodum..Pater habet vitam in Se Ipso, ita etiam dedit Filio vitam habere in Se Ipso" (v. 17-{1}27):

quod per "Patrem" hic intelligatur Divinum in Domino, quod fuit Ipsius vita, sicut est anima patris in omni homine, et quod per "Filium" intelligatur Humanum, quod ex ipso Divino in Ipso vixit, et inde quoque Divinum factum est, consequenter quod Pater et Filius unum sint, constat ex Domini verbis ibi, quod nempe "Filius similia faciat quae Pater;" quod "Filius suscitet mortuos et vivificet sicut Pater;" quod "Filius habeat vitam in Se Ipso sicut Pater;" et quod "victuri sint qui audient vocem Filii;" ex his manifeste patet quod Pater et Filius unum sint sicut anima et corpus: et quod quia Patrem proprium dixit Deum, et parem Se Deo fecit, Judaei Ipsum interficere quaererent.

[6] Apud eundem, "Omne quod dat Mihi Pater, ad Me veniet;....omnis..qui audivit a Patre, et didicit, venit ad Me; non quod Patrem viderit quis, nisi qui est apud Patrem, Hic videt Patrem. ....Ego sum panis vivus, qui e caelo descendit:....quemadmodum misit Me vivens Pater, Ego etiam vivo per Patrem" (vi. 37, seq.):

loquitur ibi Dominus de Humano suo, quod descenderit e caelo, et quod cuivis vita sit per Ipsum, ex causa quia Pater et Ipse unum sunt, et quod vita Patris sit in Ipso sicut Anima ex Patre in Filio.

[7] Apud eundem, "Ego vitam aeternam do" ovibus meis, "et non peribunt in saeculum, nec rapiet quis eas....e manu Patris mei; Ego et Pater unum sumus." Judaei indignati, quod Se Ipsum faceret Deum. Dixit, "Quem Pater sanctificavit et misit in mundum, vosne dicitis, Blasphemas? quia dixi, Filius Dei sum. Si non facio opera Patris mei, ne credite Mihi: si vero facio,....operibus credite, ut cognoscatis et credatis, quod Pater in Me et Ego in Patre" (x. 28-38):

hic loquitur Dominus de Patre sicut de alio, dicendo, "Nemo rapiet oves e manu Patris mei;" tum "Si non facio opera Patris mei, ne credite Mihi; si vero facio, operibus credite;" et tamen, ne crederent quod Pater et Ipse duo essent, dicit, "Pater et Ego unum sumus;" ac ne crederent quod unum essent solum per amorem, addit, "Ut cognoscatis et credatis quod Pater in Me, et Ego in Patre:" inde constare potest quod Dominus per "Patrem" intellexerit Se Ipsum, seu Divinum in Se ex conceptione; et quod per "Filium, quem Pater misit," intellexerit Humanum suum, nam hoc missum est in mundum, per quod conceptus a Deo Patre, et natus a virgine.

[8] Apud eundem, "Jesus clamavit et dixit, Qui credit in Me non credit in Me, sed in Ipsum qui misit Me; et qui videt Me videt Ipsum qui misit Me. Ego Lux in mundum veni, ut omnis qui credit in Me, in tenebris non maneat" (xii. 44-46):

quod Dominus Semet intellexerit per "Patrem," ac Divinum Humanum suum per "Filium, quem misit Pater," etiam ex his patet; nam dicit, "Qui videt Me videt Ipsum qui misit Me," tum quod "qui credit in Me, non credat in Me sed in Ipsum qui misit Me," et usque dicit quod "credituri sint in Ipsum" (ut vers. 36, et alibi).

[9] Apud eundem, "Sciens Jesus quod omnia dedisset Ipsi Pater in manus, et quod a Deo exiret, et ad Deum rediret. ....Qui..Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me" (xiii. 3, 20):

quia Pater et Ipse unum erant, ac Humanum Domini Divinum fuit ex Divino in Ipso, ideo omnia Patris fuerunt Ipsius, quod intelligitur per quod "dederit Pater omnia in manus Ipsius:" et quia unum erant, dicit, "Qui Me suscipit, suscipit Ipsum qui misit Me:" per "exire a Patre," et "redire ad Patrem," intelligitur concipi et sic existere ab Ipso, ac uniri Ipsi, sicut anima corpori.

[10] Apud eundem, "Ego sum via, veritas et vita; nemo venit ad Patrem nisi per Me; si cognovistis Me, etiam Patrem meum cognovistis, et abhinc cognovistis Ipsum et vidistis Ipsum. Dicit Ipsi Philippus, Domine, monstra nobis Patrem;....dicit illi Jesus, Tantum tempus vobiscum sum, et non nosti Me, Philippe: qui vidit Me vidit Patrem; quomodo ergo tu dicis, Monstra nobis Patrem? Nonne credis quod Ego in Patre, et Pater in Me?....Pater qui in Me manet, Ille facit opera: credite Mihi, quod Ego in Patre, et Pater in Me" (xiv. 6-11):

hic manifeste dicitur quod Pater et Ipse unum sint, et quod unio sit sicut est unio animae et corporis: ita quod talis unio, ut qui videt Ipsum videat Patrem. Illa unio confirmatur amplius in illo capite: et quia talis unio fuit, et nemo potest adire animam hominis, sed ipsum hominem, ideo dicit, Quod adirent Ipsum, ac peterent Patrem in nomine Ipsius, et quod Ipse daret illis (Joh. xvi. 23, 24).

[11] Unio etiam illa intelligitur per quod Exiverit a Patre, et venerit in mundum, et quod iterum relinquat mundum, et vadat ad Patrem (Joh. xvi. 5, 10, 16, 17, 28). Quoniam Pater et Ipse unum erant, ideo etiam dicit, "Omnia quaecunque Pater habet, mea sunt;" et quod ideo Paracletus, qui est Spiritus Sanctus, a Domino accepturus sit quae loqueretur (Joh. xvi. 13-15);

tum alibi, Pater, dedisti Mihi potestatem omnis carnis, ut omni, quem {1}dedisti Mihi, dem vitam aeternam. "Haec est vita aeterna, ut {2}cognoscant Te solum..Deum, et quem misisti Jesum Christum:....omnia mea tua sunt, et tua mea" (Joh. xvii. 2, 3, 10):

hic quoque aperte dicitur quod omnia Patris Ipsius sint, sicut omnia animae sunt hominis; homo enim et anima unum sunt, sicut vita ac vitae subjectum. Quod etiam Dominus quoad Humanum Deus sit, constat ex illis Domini verbis, "ut cognoscant Te solum Deum, et quem misisti Jesum Christum."

[12] Quoniam Pater et Filius Dei unum sunt, ideo dicit Dominus, Quod venturus sit "in gloria Patris sui" cum ad judicium (Marc. viii. 38; Luc. ix. 26), et "in gloria sua" (Matth. xxv. 31);

et quod Ipsi sit "Omnis potestas in caelis et in terris" (Matth. xxviii. 18).

[13] Quod per "Filium Dei" intelligatur Divinum Humanum Domini, etiam in aliis locis in Verbo manifestatum est; et quoque in locis in Veteri Testamento: Ut apud Esaiam, "Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabitur nomen Ipsius Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis" (ix. 5 [B.A. 6]):

et apud eundem, "Virgo concipiet et pariet Filium, et vocabitur nomen Ipsius Deus nobiscum" (vii. 14):

quod hic per "Puerum natum," et per "Filium datum" intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, patet; et quod Dominus quoad illud etiam sit Deus, ita quod Humanum Ipsius sit Divinum, manifeste dicitur; dicitur enim quod "vocabitur nomen Ipsius Deus," "Deus nobiscum," "Pater aeternitatis."

[14] Praeter haec loca, etiam plura alia adduci possent, ad confirmandum quod Dominus per Patrem" in Verbo intellexerit Divinum suum, quod fuit vita seu anima Humani Ipsius, et non alium a Se separatum; immo nec potuit alium intelligere: inde Divinum et Humanum in Domino, secundum doctrinam Christiani orbis, non sunt duo, sed una persona, prorsus sicut anima et corpus, ut claris verbis dicitur in Fide Athanasiana; et quia Deus et Homo in Domino non sunt duo sed una Persona, et sic unita sicut anima et corpus, sequitur quod Divinum quod Domino fuit ex conceptione fuerit quod vocavit "Patrem," ac Divinum Humanum quod vocavit "Filium," consequenter quod utrumque fuerit Ipse. Ex his nunc constare potest quod per "nomen Patris scriptum in frontibus illorum," intelligatur Dominus quoad Divinum Ipsius.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church