853. VERSUS 2, 3. "Et audivi vocem e caelo, tanquam vocem aquarum multarum, et tanquam vocem tonitrui magni; et vocem audivi citharaedorum pulsantium in citharis suis. Et canebant tanquam canticum novum coram throno, et coram quatuor animalibus, et senioribus; et nemo poterat discere canticum, nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia, empti de terra." 2. "Et audivi vocem e caelo, tanquam vocem aquarum multarum," significat glorificationem Domini ex Divinis veris quae ab Ipso [n. 854]; "et tanquam vocem tonitrui magni," significat glorificationem Domini e regno caelesti Ipsius [n. 855]; "et vocem audivi citharaedorum pulsantium in citharis suis," significat glorificationem Domini e regno spirituali Ipsius [n. 856]. 3. "Et canebant tanquam canticum novum," significat de agnitione et confessione Domini [n. 857]; "coram throno, et coram quatuor animalibus et senioribus," significat apud omnes in universo caelo [n. 858]; "et nemo poterat discere canticum nisi quam illi centum quadraginta quatuor millia," significat quod agnitio et confessio Domini solum dari potuerit apud illos qui in fide ex charitate, seu in veris ex bono sunt [n. 859]; "empti e terra," significat qui instructi receperunt in mundo [n. 860].