Apocalypse Explained (Tansley) n. 854

Previous Number Next Number See English 

854. [Vers. 2.] "Et audivi vocem e caelo, tanquam vocem aquarum multarum." Quod significet glorificationem Domini ex Divinis veris quae ab Ipso, constat ex significatione "vocis e caelo," quod sit glorificatio Domini; nam "vox e caelo" involvit illa quae inde dicta sunt, et nunc sequuntur, et quae imprimis continentur in "cantico novo," per quod significatur agnitio et confessio Domini: et ex significatione "aquarum multarum," quod sint Divina vera quae a Domino. Quod per "aquas" in Verbo significentur Divina vera, videatur supra (n. 71, 483, 518); et quia illa per "aquas" significantur, ideo loquelae e caelo audiuntur quandoque sicut sonus aquarum fluentium, similiter ut audita est vox Filii hominis in medio candelabrorum ambulantis, Cujus "vox erat sicut sonitus aquarum multarum" (Apoc. i. 15);

et in sequentibus, "Audivi vocem turbae multae, et quasi vocem aquarum multarum, et quasi vocem tonitruorum validorum" (Apoc. xix. 6):

similiter Sonus alarum cheruborum auditus est quasi sonus aquarum magnarum (Ezech. i. 24).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church