Apocalypse Explained (Tansley) n. 855

Previous Number Next Number See English 

855. "Et tanquam vocem tonitrui magni." Quod significet glorificationem Domini e regno caelesti Ipsius, constat ex significatione "vocis," quod sit glorificatio Domini (ut mox supra); et ex significatione "tonitrui magni," quod sit glorificatio Domini e regno caelesti Ipsius: quod "tonitru" illam e regno caelesti significet, est quia ex eo non audiuntur voces loquelae, sed soni; causa est, quia omnes qui in illo regno sunt loquuntur ex amore, seu ex affectione quae cordis, et talis loquela, cum ex illo caelo versus inferiora delabitur, auditur sicut tonitru; omnes enim affectiones in mundo spirituali audiuntur sicut soni cum suis variationibus, at vero cogitationes inde sistuntur per articulationes soni, quae vocantur voces (de qua re videatur supra, n. 323 [a], 393; et in opere De Caelo et Inferno, n. 234-245): at vero omnes qui in regno spirituali sunt, loquuntur ex cogitatione quae intellectus seu animae; et talis loquela, cum e caelo versus inferiora delabitur, vel auditur sicut vox, vel sicut harmonicum musicum, vel coram oculis apparet sicut candidum nubis, aut sicut flammeum, quale est fulguris ante tonitrua: inde est quod per "fulgura," "tonitrua," et "voces" in Verbo significentur illustratio, intellectus et perceptio (videatur supra, n. 273, 702, 704); et quod voces e regno caelesti demissae audiantur sicut tonitrua (n. 353, 393, 821 [b]).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church