Apocalypse Explained (Tansley) n. 866

Previous Number Next Number See English 

866. [Vers. 5.] "Et in ore illorum non est inventus dolus." Quod significet quod aversentur cogitare et persuadere falsa, constat ex significatione "oris," quod sit cogitatio et inde loquela, proinde etiam persuasio (de qua supra, n. 580, 782, 794); et ex significatione "doli," quod sit ex proposito, ita ex intentione quae voluntatis fallere et seducere, ita ex animo cogitare et persuadere falsa, quae hominem in aeternum perdunt: quod talia apud illos qui a Domino ducuntur, seu Ipsum sequuntur, non sint, significatur per quod "in ore illorum non inveniatur dolus;" nam Dominus est Divinum Verum unitum Divino Bono; in hoc et in illo sunt omnes qui in Domino sunt, qui sunt qui agnoscunt Divinum Humanum Ipsius, et faciunt praecepta Ipsius; et quia cogitare falsa est contra Divinum Verum, ac velle persuadere illa est contra Divinum Bonum, ideo aversantur illa.

[2] Quid praeterea "dolus" in Verbo significat, constare potest a locis ibi, ubi dicitur; ut in sequentibus: Apud Johannem, Jesus dixit de Nathanaele veniente ad Se, "Ecce vere Israelita, in quo dolus non est" (i. 48 [B.A. 47]):

per "Israelitam" significatur qui in bono charitatis est, et ex illo in veris, ita qui in veris ex bono; hi quoque sunt qui intelliguntur per "centum et quadraginta quatuor millia" qui sequuntur Dominum, "in quorum ore non invenitur dolus;" quare ibi per "dolum" similia significantur.

[3] Apud Zephaniam, "Reliquiae Israelis non facient perversitatem, neque loquentur mendacium, neque invenietur in ore illorum lingua doli" (iii. 13):

per "reliquias Israelis" intelliguntur qui in fide spirituali sunt, quia in bono charitatis, similiter ac supra per "verum Israelitam:" per "loqui mendacium" significatur docere falsum ex ignorantia veri; at per "dolum" significatur falsum, {1}non ex ignorantia veri, sed ex consulto, ita ex proposito fallendi, sicut est, apud impios.

[4] Similiter in sequentibus locis:

"Non violentiam fecit, nec dolus in ore Ipsius" (Esai. liii. 9);

ibi de Domino. "A dolo et violentia {1}redimet animam {2}eorum" (Psalm. lxxii. 14);

"Divites..impleti sunt violentia, et habitatores ejus loquuntur mendacium, et quoad linguam eorum dolus in ore illorum" (Mich. vi. 12);

"Implent domum dominorum..violentia et dolo" (Zeph. i. 9);

"Viri sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos" (Psalm. lv. 24 [B.A. 23]);

"Perdes loquentes medacium, virum sanguinum et doli abominabitur Jehovah" (Psalm. v. 7 [B.A. 6]);

per "violentiam" et per "sanguinem" significatur perversio veri et falsificatio Verbi, et per "dolum" significatur id ex proposito. "Jehovah....adverte aurem ad preces meas, quae sine labiis doli" (Psalm. xvii. 1);

"Custodi linguam tuam a malo, et labia tua a loquendo dolum" (Psalm. xxxiv. 14 [B.A. 13]);

"Si loquerentur labia mea iniquitatem, et lingua mea loqueretur dolum" (Hiob. xxvii. 4);

"Jehovah, libera animam meam a labio mendacii, a lingua doli; quid dabit tibi,..quid addet tibi lingua doli?" (Psalm. cxx. 2, 3;) "Os tuum aperis ad malum, et lingua tua nectis dolum" (Psalm. l. 19);

"Os impii [et] os doli contra Me aperuerunt, locuti sunt mecum lingua mendacii" (Psalm. cix. 2);

"Perditiones cogitat lingua tua, sicut novacula acuta [faciens] dolum" (Psalm. lii. 4, 6 [B.A. 2, 4]);

"Vir..cum socio illudunt, et veritatem non loquuntur, docuerunt linguam suam loqui mendacium,....habitare tuum in medio doli, ob dolum renuerunt cognoscere Me" (Jerem. ix. 4, 5 [B.A. 5, 6]):

per "labia et linguam," quibus loquuntur mendacium et dolum, significatur cogitatio cum intentione persuadendi falsa contra vera, ac seducendi, "labia" enim et "lingua" similia significant quae "os." "Beatus homo cui non imputat Jehovah iniquitatem, modo non in spiritu ejus dolus" (Psalm. xxxii. 2);

"Verba oris ejus iniquitas et dolus, cessat ab intelligendo, faciendo bonum" (Psalm. xxxvi. 4 [B.A. 3]);

Loqui iniquitatem, et loqui dolum (Hiob. xiii. 7):

"iniquitas" spectat malum, et "dolus" inde falsum. "A viro doli et perversitatis," Jehovah, "libera me" (Psalm. xliii. 1);

"Mundus manibus et purus corde, qui non effert ad vanitatem animam suam, et non jurat cum dolo" (Psalm. xxiv. 4);

"Contra tranquillos terrae verba dolorum cogitant, {3}valde dilatarunt os suum contra me" (Psalm. xxxv. 20, 21);

"Perditiones in medio ejus,..non recedet a platea ejus fraus et dolus" (Psalm. lv. 12 [B.A. 11]);

"Conculcasti omnes aberrantes a statutis tuis, quia mendacium dolus eorum" (Psalm. cxix. 118);

"Avertit se populus hic, Hierosolyma aversa perpetuat, retinent dolum, renuunt reverti; attendi et audivi, non rectum loquuntur" (Jerem. viii. 5 [, 6]):

in his locis per "dolum" non intelligitur dolus in naturali sensu, in quo est machinatio fraudulenta, ac mendacium ex malitia contra alium; sed dolus in spirituali sensu, in quo dolus est cogitatio ex intentione voluntatis, seu ex proposito aut consulto loquendi et persuadendi falsa, et sic animam perdendi.

[5] Similiter de prophetis, apud Jeremiam, "Numne est in corde prophetarum prophetantium mendacium, et prophetarum doli cordis sui?" (xxiii. 26;) apud eundem, Prophetae "visionem mendacii, et praestigias, et nihilum, et dolum cordis sui illi prophetant vobis" (xiv. 14):

per "prophetas" in spirituali sensu significantur docentes vera ex Verbo et doctrinam, et inde in sensu abstracto per illos significatur Verbum quoad doctrinam; quare per illos in opposito sensu, ut in illis locis, significantur docentes falsa, ita falsificantes vera Verbi; hoc ex proposito intelligitur per "dolum cordis" illorum.

[6] Quod per "dolum" intelligatur falsificatio veritatum Verbi ex proposito, tum ex cupiditate seducendi, patet apud Hoscheam, "Circumdederunt Me mendacio Ephraim, et dolo domus Israelis" (xii. 1 [B.A. xi. 12]):

per "Ephraimum" significatur intellectus veritatum ecclesiae, et per "domum Israelis" ipsa ecclesia; inde per "dolum" et "mendacium" significatur falsa persuadere ex proposito et cupiditate.

[7] Apud eundem, "Facti sunt sicut arcus dolosus, cadent gladio principes illorum, ex indignatione linguae illorum" (vii. 16);

et apud Davidem, "Aversi sunt sicut arcus dolosi" (Ps. lxxviii. 57):

comparantur "arcui doloso," quia per "arcum," significatur doctrina pugnans in utroque sensu, nempe doctrina falsi pugnantis contra verum, ac veri contra falsum; "jacula" enim et "tela" significant falsa aut vera, per quae pugnatur; (quod illa per "arcum" et per "tela" significentur, videatur supra, n. 357): ex quibus iterum patet quod per "dolum" intelligatur dolus in spirituali sensu, quae est contra vera et bona Verbi et ecclesiae, ita animus et cupiditas destruendi illa.

[8] Quod animus et cupiditas destruendi vera et bona Verbi, doctrinae et ecclesiae, ita ex consulto et ex proposito, per "dolum" significetur, constat apud Jeremiam, "Spectantur sicut tendunt aucupes, constituunt perdentem, ut homines capiant; sicut cavea plena avibus, ita domus eorum plenae dolo" (v. 26, 27);

apud Mosen, "Si propositum habuerit quis adversus socium suum occidendi illum dolo, a cum altari meo abstrahes eum" (Exod. xxi. 14):

et quia id tam grave peccatum fuit, ideo dicitur apud Jeremiam, "Maledictus faciens opus Jehovae dolo" (xlviii. 10). Quod dolus tam grave crimen fuerit, est quia consultum et propositum est voluntatis; et quicquid est voluntatis est ipsius hominis, et vocatur malum cordis ejus; voluntas enim est ipse homo, at vero cogitatio ante consensum, qui est voluntatis, non in homine est, sed extra illum; quoniam illa quae in cogitationem influunt, sunt sicut objecta quae in visum influunt e mundo, quorum quaedam placent, et quaedam non placent; et quae placent intrant jucundum vitae ejus, at quae non placent rejiciuntur; ita est cum omni quod influit in visum internum hominis, qui est ejus intellectus et inde cogitationis; si placet, intrat voluntatem ejus, et addit se vitae ejus; si vero non placet, rejicitur.

[9] Sciendum est quod omnes mali animum et cupiditatem, consequenter voluntatem, destruendi vera caeli et ecclesiae per falsa, habeant; causa est, quia conjuncti sunt inferno, ac infernales flagrant cupidine ex jucundo amoris illorum destruendi omnia caeli et ecclesiae, et hoc per astutos dolos, quos artificiose nectunt, et mirabiliter expediunt; quos si ab experientia describerem, membranas implerem: inde patuit quod per "dolum" in genere significetur omne malum intentionis destruendi vera per falsa. (Praeterea videantur quae in Arcanis Caelestibus de dolo scripta sunt: nempe, Quod dolus destruat omne vitae spiritualis ac interioris apud hominem, n. 9013: quod dolus, fraus, simulatio fuerit antiquis enorme facinus, n. 3573: quod dolosi inspecti ab angelis appareant ut serpentes et viperae, n. {1}4532: quod etiam intelligantur per "serpentes" et "viperas" in Verbo, n. 9013: quod "venenum" in Verbo significet dolum, n. 9013: de poenis illorum qui alios insidiati sunt et fefellerunt per dolos, n. 831, 957, 958, 959, 900, 1273: de infernis illorum, n. 830, 831, 947, 4951.)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church