Apocalypse Explained (Tansley) n. 867

Previous Number Next Number See English 

867. "Immaculati enim sunt coram throno Dei." Quod significet quod absque falsis ex malo sint in conspectu angelorum, constat ex significatione "immaculatus esse," quod sit esse absque falsis ex malo (de qua sequitur); et ex significatione "coram throno Dei," quod sit in conspectu angelorum; quod per "thronum Dei" intelligatur caelum ubi angeli, videatur supra (n. 253 [a]). Quod immaculati appareant in conspectu angelorum caeli, est quia a Domino ducuntur, et Dominus jugiter providet ne aliquod falsum intret voluntatem eorum; admittitur quidem in cogitationem, sed non ultra, ac inde ejicitur; et quod e cogitatione ejicitur, hoc non inquinat hominem; sed quod excipitur inde a voluntate ejus, hoc inquinat, nam hoc est et fit amoris ejus, ita vitae ejus, et quoque factis ejus inhaeret; et hoc removeri non potest nisi quam per seriam et actualem vitae paenitentiam; nam voluntas cum amore et cum vita, tum cum factis, unum agunt, ac intelliguntur in Verbo per "cor;" inde nunc est, quod illi qui a Domino ducuntur, seu Ipsum sequuntur, "immaculati" sint.

[2] Non evitari potest quin homo cogitet falsum et quoque malum, tam quia natus est in omnis generis mala, quam quia doctrinae ecclesiae hodie non sunt doctrinae vitae, sed modo doctrinae fidei; et doctrina fidei separatae a vita non docet vera, per quae homo quoad vitam reformari potest: at qui in Domino sunt, illi in affectione veri spirituali tenentur; et qui in illa affectione sunt, quidem recipere possunt falsa, sed usque non pleno consensu, modo tali ac tantum qualiter et quantum concordant cum bono et inde veris; quare cum illi qui in affectione veri spirituali sunt, hauriunt aliqua falsa, usque faciles sunt ad rejiciendum illa, quando audiunt vera, tam in hoc mundo quam in altero; talis est affectio veri spiritualis; idcirco illi qui in ea affectione sunt, perficiuntur intelligentia et sapientia in aeternum; est quoque illis facultas intelligendi vera: at illi qui non in ea affectione sunt, renuunt vera et intelligere et audire; quare nec in aliqua facultate intelligendi illa sunt; quod ita sit, ex communi experientia in mundo spirituali mihi patuit.

[3] Nunc quia angeli caeli non aliud percipiunt apud hominem quam ejus amorem, et inde ejus affectiones, desideria ac jucunda, proinde ejus fines, propter quos ita et non aliter cogitat, quando itaque apud illum percipiunt amorem veri propter usus vitae, qui sunt fines, tunc non vident aliqua falsa ex malo; et si forte vident falsa ex non malo, usque sciunt quod haec falsa non noceant, quia illis non inest malum: falsa ex malo sunt ipsa falsa quae ex inferno sunt; causa est, quia falsa illa sunt mali formae, ita in se quoque mala. Quod "immaculatum" attinet; hoc significat integrum et absque naevis, sed in sensu spirituali absque falsis ex malo: propterea inter prohibita fuit, ne aliquis ex semine Aharonis, cui esset macula, accederet ad altare, ac intraret intra velum (Levit. xxi. 17-23); et ne aliquod sacrificium, sicut ex bobus, vitulis, capris seu agnis, in quibus esset macula, fieret (Levit. xxii. 19-25): utrobivis etiam maculae recensentur, per quas omnes varii generis falsa et mala significantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church