886. "Et acceperit characterem super fronte sua aut super manu sua." Quod significet receptionem et agnitionem pro ecclesiae bonis aut pro ecclesiae veris, constat ex illis quae supra (n. 838) explicata sunt, ubi similia verba: per "accipere characterem super fronte" significatur amare illa, et sic agnoscere pro ecclesiae bonis, nam "frons" significat bonum amoris (videatur supra, n. 427), hic agnoscere mala pro bonis; et per "accipere characterem super manu" significatur agnoscere falsa illius fidei pro veris ecclesiae, nam "manus" dicuntur de veris (videatur supra, n, 298); inde patet quod per "accipere characterem super fronte aut super manu," significatur recipere ex agnitione mala doctrinae de sola fide pro bonis ecclesiae, et falsa ejus pro veris ecclesiae. Dicitur, pro ecclesiae bonis aut pro ecclesiae veris, quia sunt qui fidem illam, quae per "bestiam" significatur, amant, et sunt qui fidem illam pro ecclesiae vero agnoscunt; hoc faciunt simplices qui illam fidem recipiunt, illud autem eruditi qui gloriantur ex eruditione, quia justificationis gradus in scholis didicerunt, ac inde crediderunt quod prae vulgo saperent; tum etiam illi qui mundo et genio vivunt, et usque per vices de vita aeterna cogitant, nam hi confirmant vitam suam per fidem.