Apocalypse Explained (Tansley) n. 887

Previous Number Next Number See English 

887. [Vers. 10.] "Et ille bibet ex Vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius." Quod significet appropriationem falsi et inde mali, conjuncti cum falsificatis veris sensus litterae Verbi, constat ex significatione "bibere," quod sit imbuere et appropriare sibi (de qua supra, n, 617 [a,c-e]); ex significatione "vini," quod sit verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo (de qua n. 376); ex significatione" irae, quod sit malum, quia hoc irascitur bono, et vult destructionem ejus (de qua, n. 693,754); "ira Dei" dicitur, at intelligitur ira contra Deum, sicut pluribus in locis ubi tribuitur Deo ira et excandescentia, et in genere malum (videatur n. 481 fin., 647); hic itaque per "bibere vinum irae Dei" significatur imbuitio et appropriatio falsi et inde mali: quod imbuitio et appropriatio mali fiat per fidem separatam a bonis operibus, est quia dum bona vitae, quae sunt bona opera, separantur sicut non justificantia, ita non salvantia, tunc loco illorum succedunt mala; nam quantum bona recedunt tantum mala intrant, "nemo enim servire potest duobus dominis," nempe malo et bono simul; ex significatione "misceri mero," quod sit conjungi falsificatis veris, de qua sequitur; ex significatione "poculi," quod sit externum continens veri, ita Verbum in sensu litterae ejus; cum enim per "vinum" significatur verum, per "poculum" significatur continens ejus, et sensus litterae Verbi est continens veri tam naturalis quam spiritualis; (quod "poculum" simile significet quod "vinum," ita contentum, et quod etiam continens, constare potest a locis in Verbo, ubi "poculum," "calix," "scyphus" et "phiala" nominantur, quae in explicatione ad capita xvi. et xvii. sequentia, adducentur:) quia "poculum" significat externum seu continens veri, ita sensum litterae Verbi, et hoc falsificatum est ab illis qui in doctrina et simul vita fidei separatae sunt, ideo dicitur "poculum excandescentiae Dei." Dicitur hic "ira" et "excandescentia" Dei, ut multis aliis in locis in Verbo; ac per "iram" intelligitur amor et cupiditas mali apud hominem, et per "excandescentiam" amor et cupiditas falsi apud illum; nam "ira dicitur de malo, et "excandescentia" de falso (de qua re videantur aliqua supra, n. 481 fin.). Ex his patet quod per "vinum mixtum mero in poculo excandescentiae Dei" significetur conjunctio cum falsificatis veris sensus litterae Verbi.

[2] Quod "misceri mero" significet conjungi falsificatis veris Verbi, est quia per "merum" intelligitur vinum inebrians, et inde quoque inebriatio, proinde in sensu spirituali deliratio in veris per falsa, nam deliratio in veris per falsa est spiritualis inebriatio; vox etiam qua exprimitur "merum" in lingua originali, derivatur a voce quae significat inebriari. Quia hoc significatur per "merum," et illi qui falsificant Verbum spiritualiter inebriati sunt, hoc est, quoad vera delirant, ideo in binis locis ubi in Verbo nominatur "merum," agitur de falsificatione veri, ut apud Esaiam et apud Hoscheam:

[3] Apud Esaiam, "Quomodo evasit in meretricem urbs fidelis, plena judicio, justitia pernoctabat..; nunc autem homicidae: argentum tuum evasit in scorias, merum tuum mixtum aquis" (i. 21, 22):

per "meretricem" in Verbo ubivis significatur falsificatum verum (videatur supra, n. 141, 161), et per "urbem" significatur doctrina; inde per quod "evaserit in meretricem urbs fidelis," significatur quod doctrina, quae prius fuerat doctrina genuini veri, facta sit doctrina falsificati veri: "plena judicio, justitia pernoctabat," significat ubi verum doctrinae et bonum amoris in copia fuit, nam "judicium" in Verbo dicitur de vero doctrinae et intellectus, et "justitia" de bono amoris et voluntatis; "nunc autem homicidae," significat quod falsificatio exstinxerit intellectum veri et perceptionem boni; (quod haec per "homicidam" significentur, videatur supra, n. {1}589): "argentum evasit in scorias," significat quod genuinum verum conversum sit in falsum; "merum tuum mixtum aquis," significat verum vile factum et deperditum per falsificationem ejus.

[4] Apud Hoscheam, "Sociatus idolis Ephraim, dimitte eum; recessit {1}vinum eorum, scortando scortari fecerunt, dilexerunt" (iv. 17, 18):

per "Ephraimum" significatur intellectus veri ecclesiae; per "idola" significantur falsa religionis; inde patet quid significatur per quod "sociatus est idolis Ephraim:" "dimitte eum," significat rejectionem falsorum illius religionis ab ecclesia: "recessit {1}vinum eorum," significat quod verum Verbi perierit; "scortando scortari fecerunt," significat falsificationem ejus; "dilexerunt" significat amorem falsi. Ex his nunc patet quid in specie significatur per "merum."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church