Apocalypse Explained (Tansley) n. 888

Previous Number Next Number See English 

888. "Et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis angelis et coram Agno." Quod significet quod infernum eorum sit ex amore mali et falsi dirum secundum falsificationem et inde destructionem Divini Veri ac Divini Boni, ita Verbi, constat ex significatione "cruciari," quod sit infernum; nam sicut dicitur caelum ac intelligitur simul gaudium ibi, ita cum dicitur infernum intelligitur etiam cruciatus ibi, ac vicissim, imprimis per "cruciari igne et sulphure:" ex significatione "ignis," quod sit amor in utroque sensu, nempe amor in Dominum et amor erga proximum, qui sunt amores qui regnant in caelo, ac in opposito sensu amor sui et amor muedi, qui sunt amores qui regnant in inferno (de qua supra, n. 504); et quia ex amore in Dominum et ex amore erga proximum oriuntur omnia bona, ac per amorem sui et amorem mundi oriuntur omnia mala, inde per "ignem" significatur amor omnium boni, et in opposito sensu amor omnium mali; ex significatione "sulphuris" quod sit amor falsi ex malo, proprie concupiscentia destruendi vera boni ecclesiae per falsa mali (de qua n 578); ex significatione "sanctorum angelorum," quod sint Divina vera a Domino (de qua n. 130, 200, 302, 800); et ex significatione "Agni," quod sit Divinum Humanum Domini; hic Divinum procedens a Domino, quod est Divinum Bonum unitum Divino Vero in caelis; hic itaque Divinum Bonum, quia una cum "sanctis angelis" dicitur, per quos significantur Divina vera a Domino.

[2] Quod "cruciari coram sanctis angelis et coram Agno" significet diritatem inferni secundum falsificationem et inde destructionem Divini Veri et Divini Boni, ita Verbi, est quia diritas inferni seu cruciatus ibi est prorsus secundum illa; quantum enim homo falsificat Verbum tantum occludit sibi caelum, et quantum tunc destruit Divina vera interiora, quae sunt Divina vera in caelis et ex quibus caeli, tantum removetur ille a caelis, et inferius in infernum dejicitur: quod hoc sit "cruciari coram angelis et coram Agno," est quia Verbum in littera per sensum spiritualem communicat cum caelo; ideo quantum id per falsificationem destruitur, tantum falsificator rejicitur e caelo; et quantum quis rejectus est e caelo tantum cruciatur. Quod hic sensus spiritualis illorum verborum sit, constare potest ex eo, quod nemo crucietur in inferno ab angelis et a Domino, ita nec coram angelis et coram Domino; sed a se per falsificationem et inde destructionem Divini Veri, quod significatur per "sanctos angelos," ac Divini Boni quod significatur per "Agnum."

[3] Quam infernale et inde quam damnosum sit falsificare Verbum usque ad destructionem Divini Veri ac Divini Boni in caelis, constare potest ex eo, quod omnia sensus litterae Verbi, quae sunt Divina vera pro naturali homine, per sensum spiritualem communicent cum angelis caeli, usque adeo ut homines et angeli caeli per Verbum conjuncti sint; quare sensus litterae Verbi, apud hominem qui falsificat illum, duplici modo percipitur in caelo, nempe ut genuinum Verum, et simul ut id destructum; ut genuinum Verum ex sensu litterae secundum correspondentias, ac ut destructum secundum falsificationes; inde fit quod verum et falsum ut conjuncta simul sistantur, ex quo exacerbantur angeli caeli, et se prorsus avertunt; sic occluditur caelum, ac perit omnis communicatio caeli cum illo homine; inde conjunctio ei fit cum inferno; et quantum quis conjunctus est cum inferno tantum in amore omnis mali et inde falsi est, et ex eo in concupiscentia destruendi vera et bona ecclesiae, et simul tunc in cruciatu; hoc itaque significatur per "cruciari igne et sulphure coram sanctis angelis et coram Agno."

[4] Hoc fit praecipue apud illos qui ex sola fide cogitant, et simul ex sola fide vivunt; hoc est, qui confirmant illam fidem apud se et doctrina et vita, ut faciunt imprimis illi qui multum studuerunt confirmare illam fidem scriptis et praedicationibus; illi non possunt aliter quam falsificare Verbum usque ad destructionem genuini veri ejus, Verbum enim in omni complexu spectat vitam hominis, ita opera; nam dicit Dominus quod Lex et Prophetae pendeant super binis illis mandatis, nempe ut ament Deum super omnia, et proximum sicut se ipsum; "Lex et Prophetae" significant Verbum in toto complexu, ac "amare Deum et proximum" est facere praecepta; ita sunt opera (videatur supra, n. 826); quae, nempe opera, defensores fidei separatae excludunt; et inde omnia essentialia Verbi, dum illud legunt, rejiciunt; et rejectis essentialibus cetera sunt scoriae, prorsus sicut dum animali vita aufertur, putrescit ejus corpus, amor enim qui idem cum factis est vita ejus. Audivi etiam spiritus, qui, dum in mundo vixerunt homines, solam fidem amplexi sunt, loquentes de Verbo, quod inibi sint Divina vera in copia, dicentes, "Quid mihi cognitiones boni et veri? Quid refert scire aliquid de regeneratione, de remissione peccatorum, de libero arbitrio, de providentia, de amore et charitate, de bonis operibus, et de ceteris, quando fiducia et confidentia solius hujus fidei, quod Dominus pro peccatis nostris mortuus sit, unice salvet, et cum omnia Verbi ad id confirmandum explicanda sunt, et explicari possunt? quoniam omnia quae de `amore,' de `bonis operibus,' et de `facere' ibi dicta sunt, in illa fide inclusa, et sicut thesauri sub terra recondita sunt." Quod tales non possint aliter quam falsificare omnia vera et bona Verbi, dum id legunt et de sensu ejus interius quam alibi cogitant, et id applicant soli fidei, patet.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church