959. [Vers. 1.] "Et audivi vocem [magnam] e templo dicentem septem angelis." Quod significet per Divinum Verum ex Verbo manifestata mala et falsa quae devastarunt ecclesiam, constat ex significatione "vocis e templo," quod sit Divinum Verum ex Verbo; "vox" enim significat Divinum Verum (videatur [supra,] n. 261 ,668), et "templum tabernaculi testimonii," e quo vox exivit, significat Verbum in quo est Divinum Verum et naturale et spirituale (n. 948): ex significatione "septem angelorum," quod sint manifestationes (ut supra aliquoties); et quia per "septem phialas" seu "plagas," quas habebant, significantur mala et falsa quae devastaverunt ecclesiam, ideo hic per "septem angelos" significantur manifestationes omnium malorum et falsorum quae devastaverunt ecclesiam: agitur etiam in nunc sequentibus de manifestatione illorum.
[2] |(Continuatio.)| In praecedente capite ad finem cujusvis articuli actum est de Primo Praecepto decalogi; in nunc sequentibus articulis in hoc capite agendum est de reliquis praeceptis decalogi: hic nunc. DE SECUNDO PRAECEPTO, "NON PROFANABIS NOMEN DEI." Quid per "nomen Dei" intelligitur, hic primum dicetur, et deinde quid per "profanare" illud. Per "nomen Dei" intelligitur omne quale per quod Deus colitur; nam Deus in suo quali est, et est suum quale: essentia Ipsius est Divinus Amor, et quale Ipsius est inde Divinum Verum unitum Divino Bono; ita apud nos in terris est Verbum; quare etiam dicitur apud Johannem, "Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum" (i. 1);
et inde etiam est doctrina genuini veri et boni ex Verbo, nam secundum illam est cultus.
[3] Nunc quia quale Ipsius est multiplex, continetenim omnia quae ab Ipso, ideo Ipsi plura nomina sunt, et unumquodvis nomen quale Ipsius in genere et in specie involvit et exprimit. Nominatur enim "Jehovah," "Jehovah Zebaoth," "Dominus," "Dominus Jehovih," "Deus," "Messias" aut "Christus," "Jesus," "Salvator," "Redemptor," "Creator," "Formator," "Factor," "Rex" et "Sanctus Israelis," "Petra" et "Lapis Israelis," "Schiloh," "Schaddai," "David," "Propheta," "Filius Dei" et "Filius hominis," praeter alia. Omnia haec nomina sunt nomina unius Dei, qui est Dominus; sed usque ubi dicuntur in Verbo, significant aliquod universale attributum aut quale Divinum distinctum ab attributis seu qualitatibus Divinis aliis. Similiter ubi dicitur "Pater, Filius et Spiritussanctus," non sunt tres qui intelliguntur, sed unus Deus; seu non sunt tria Divina, sed unum; et hoc trinum, quod unum, est Dominus.
[4] Quoniam unumquodvis nomen significat aliquod attributum seu quale distinctum, ideo per "profanare nomen Dei," non intelligitur profanare ipsum nomen, sed quale Ipsius. Causa quod per "nomen" significetur quale, est etiam quia in caelo quisque nominatur secundum quale suum; et quale Dei seu Domini est omne quod ex Ipso, per quod colitur. Inde est quod in inferno, quia non ibi agnoscitur aliquod Divinum quale Domini, non possit nominari Dominus; et quod nomina Ipsius non possint in mundo spirituali ab aliquo enuntiari aliter quam sicut Divinum Ipsius agnoscitur; omnes enim ibi ex corde loquuntur, ita ex amore et inde agnitione.