Apocalypse Explained (Tansley) n. 960

Previous Number Next Number See English 

960. "Ite, effundite phialas irae Dei in terram."-Quod significet statum ecclesiae devastatae, constat ex significatione "phialarum irae Dei," quod sint mala et falsa quae devastaverunt ecclesiam; (nam per "phialas irae Dei" similia significantur quae per "plagas," cap. praeced. xv., vers. 6; nam ibi dicitur quod "septem angeli exiverint e templo habentes septem plagas," ac per "plagas" ibi significantur mala et inde falsa, ac falsa et inde mala, quae devastarunt ecclesiam (videatur supra, n. 949); similia significantur per "iram Dei;" nam "ira Dei" dicitur de malis et falsis, quae bona et vera ecclesiae devastant:) et ex significatione "terrae," quod sit ecclesia (de qua [supra,] n. 29, 304, 417 [a], 697, 741 [b-dl, 752, 876). Quod per "effundere illas phialas in terram," significetur status ecclesiae ita factus, est quia vastationes ecclesiae in Verbo tribuuntur Deo, consequenter quod e caelo profluant, tametsi nihil earum fit ex Deo, sed solum ex homine; ita usque dicitur in Verbi sensu litterae, quia sic hominibus apparet, et ille sensus, quia ultimus est, ex apparentiis consistit.

[2] Quod "phialae" dicantur, est quia phialae sunt vasa, et "vasa" similia significant cum contentis, sicut "calices," "scyphi," "pocula," cum vino aut alio liquore in illis; ac sicut "acerrae|"| et "thuribula" pro suffitu; et plura alia vasa: causa est, quia sensus litterae Verbi est sensus Divini Veri ultimus, ac ideo consistit ex ultimis quae in Natura sunt; ultima enim sunt, super quibus interiora seu superiora struuntur et fundantur. Quod "phialae," "calices;" "pocula," "scyphi," "paropsides" dicantur pro contentis, et quod ideo similia significent, constat ex Verbo; ibi enim significant falsa ab inferno, et inde ebrietatem seu insaniam, tum etiam significant tentationes; et quoque vera ex Domino et inde sapientiam. Quod significent falsa ab inferno, et inde insaniam, constat ex sequentibus locis:-Apud Jeremiam, "Dixit Jehovah, ....Sume calicem vini irae" Jehovae "hunc e manu mea, et bibere fac . . omnes gentes, ad quas Ego mitto te; ut bibant et titubent, et insaniant propter gladium. ....Quando renuerint accipere calicem e manu tua ad bibendum, dices ad eos, Sic dixit Jehovah Zebaoth, bibendo bibetis" (xxv. 15, 16, 28):

per "calicem vini" hic quoque significatur falsum quod ab inferno; per "bibere" significatur appropriare sibi; per "insanire" significatur spiritualiter insanire, quod fit dum falsum vocatur verum, ac verum falsum; per "gentes" quae bibent, significantur mali, et in sensu abstracto mala; nam ibi enumerantur plures gentes quae bibiturae, sed usque non illae, sed mala per illas significantur; et mala sunt quae bibunt, hoc est, appropriant sibi falsa: quod per "calicem vini significetur falsum, patet etiam ex eo, quod dicatur, "Ut insaniant propter gladium;" per "gladium" enim significatur falsum destruens verum.

[3] Apud eundem, "Calix auri Babel in manu Jehovae, inebrians universam terram; de vino ejus biberunt gentes, ideo insaniunt gentes" (li. 7):

per "calicem auri" significatur falsum destruens bonum; per "Babelem" significatur dominium per sancta ecclesiae super caelum et super animas hominum, ex quo dominio falsa profana scaturiunt: per "inebriare terram" significatur infatuare ecclesiam ita ut non amplius videatur aliquod verum: "vinum" significat, id falsum|.|

[4] Apud Ezechielem, "In via sororis tuae ambulasti; ideo dabo calicem ejus in manum tuam: sic dixit Dominus Jehovih, Calicem sororis tuae bibes, profundum et latum; eris in risum et subsannationem, ampla ad capiendum; ebrietate et tristitia impleberis, calice devastationis et desolationis, calice sororis tuae Samariae; quem bibes et exprimes, et testas ejus comminues" (xxiii. 31-34):

haec de Hierosolyma, per quam significatur ecclesia caelestis quoad doctrinam; et per "Samariam" ibi, quae est "soror," significatur ecclesia spiritualis, etiam quoad doctrinam; nam gens Judaica repraesentabat regnum caeleste Domini, et gens Israelitica regnum spirituale Ipsius: hic vero per "Hierosolymam" et "Samariam" significatur ecclesia devastata quoad omne bonum et verum; devastatio plenaria ecclesiae apud gentem Judaicam describitur per "calicem sororis profundum et latum," et quod "implerentur ebrietate et tristitia," quod "calicem biberent, exprimerent, et testas ejus comminuerent:" dicitur "calix devastationis et desolationis," quia "devastatio" praedicatur de bono, ac "desolatio" de vero.

[5] Apud Sachariam, "Ecce Ego pono Hierosolymam in calicem trepidationis omnibus populis circumcirca" (xii. 2);

apud Habakuk, "Satiaberis ignominia prae gloria; bibes etiam tu, ut praeputium tuum reveletur; circumibit ad te calix . . Jehovae, ut vomitus ignominiosus super gloria tua" (ii. 16):

"calix" pro falsificato vero, quod in se est falsum, et de quo praedicatur "vomitus ignominiosus;" quare dicitur, "super gloria tua;" per "gloriam" significatur Divinum Verum in Verbo. In Threnis, "Gaude et laetare, filia Edomi; ...etiam ad te transibit calix, inebriaberis et revelaberis" (iv. 21):

similia hic per "calicem" significantur.

[6] Apud Davidem, Jehovah "pluet super impios laqueos, ignem et sulphur, et ventus procellarum portio calicis eorum" (Ps. xi. 6);

apud eundem, "Calix in manu Jehovae, et vino miscuit; implevit mixto, et effudit inde; sed faeces ejus exsugent, bibent omnes impii terrae" (Ps. lxxv. 9 [B. A. 8]):

per "laqueos,. ignem et sulphur," significantur falsa et mala seducentia, et per "ventum procellarum" significatur impugnatio veri vehemens; illa dicuntur "portio calicis," quia "calix" ut continens significat illa; per "miscere" et "implere mixto" significatur falsificare verum et profanare illud.

[7] In omnibus his locis tribuitur Jehovae devastatio veri et boni per falsa et mala; nam dicitur, quod "sumerent calicem irae Jehovae e manu Ipsius," quod "Jehovah vino miscuit, et implevit mixto," tum "calix in manu Jehovae;" sed usque intelligendum est quod nihil devastationis sit a Jehovah, sed omne ejus ab homine. Causa quod ita dicatur, est, quia naturalis homo non aliud videt quam quod Deus irascatur, puniat, condemnet et conjiciat in infernum, illos qui Ipsum vilipendunt et blasphemant, verbo qui non Ipsi gloriam dant; quia ita cogitare est naturale, ideo in sensu litterae Verbi, qui est naturalis, ita dicitur.

[8] Pariter alibi in Apocalypsi, Qui adoraverit bestiam "bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius" (xiv. [9,] 10);

"Babylon magna venit in memoriam coram Deo, dare illi poculum vini excandescentiae irae Ipsius" (xvi. 19);

"Mulier ....habens aureum poculum in manu sua plenum abominationibus et immunditie scortationis" (xvii. 4);

"Duplicate ei dupla juxta opera ejus; poculo, quo miscuit, miscete ei duplum" (xviii. 6). Ex his patet quid significatur per "phialas" septem angelorum, quas effuderunt in terram, mare, fluvios, fontes aquarum, solem, super thronum bestiae, fluvium Euphratem, et in aerem; quod nempe sint status devastationis quae per illa describuntur.

[9] Quod "calix" seu "poculum" significet tentationes, constare potest ex sequentibus:-Apud Evangelistas, Jesus dixit filiis Zebedaei, "Nescitis quid petitis; an potestis bibere poculum quod bibiturus sum, et baptismate, quo baptizor, baptizari? Dicebant . ., Possumus. Tum dixit iis, Poculum meum quidem bibetis, et baptismate, quo baptizor, baptizabimini" (Matth. xx. 22, 23; Marc. x. 38, 39):

sed haec videantur supra (n. 893) explicata. Apud eosdem, "Jesus . . dixit Petro, ....Poculumne, quod dederit Mihi Pater, non biberim illud?" (Joh. xviii. 11;) Jesus in Gethsemane dixit, "Si possibile, transeat a Me calix hic" Matth. xxvi. 39, 42, 44; Marc. xiv. 36; Luc. xxii. 42):

quod in his locis "poculum" seu "calix" significet tentationes, patet: similiter apud Esaiam (cap. li. 17, 22), ubi etiam vocatur "calix irae Dei," et "calix trepidationis."

[10] Quoniam "calix" simile significat quod "vinum," ac "vinum" in bono sensu significat Divinum Verum, ideo etiam hoc per "calicem" significatur in sequentibus locis:-Apud Evangelistas, Jesus "accipiens poculum, et gratias agens, dedit" discipulis, "dicens, Bibite ex eo omnes; hoc enim est sanguis meus, ille Novi Testamenti" (Matth. xxvi. 27, 28; Marc. xiv. 23, 24; Luc. xxii. 17, 18):

quia per "sanguinem Domini" significatur Divinum Verum procedens ab Ipso, et similiter per "vinum," consequenter per "poculum," ideo dicitur, "Hoc est sanguis meus;" et quia per Divinum Verum est conjunctio Domini cum ecclesia, ideo dicitur, "Ille Novi Testamenti," seu "Novi Foederis. (Quod "sanguis Domini" significet Divinum Verum, videatur [supra], n. 328 [a-c], 329 [a-f], 476, 748: et quod "foedus" significet conjunctionem, n. 701.)

[11] Apud Davidem, "Jehovah portio partis meae, et calix meus; Tu sustentans sortem meam" (Ps. xvi. 5):

apud eundem, "Dispones ante me mensam coram inimicis meis, pinguefacies oleo caput meum, poculum meum abundabit" (Ps. xxiii. 5):{1} in his locis "calix" pro Divino Vero. Quia "calix" id significat, ideo vocatur "Calix salutum" (PsaIm. cxvi. 13);

Et "calix consolationum" (Jerem. xvi. 7).

[12] Apud Marcum, "Quisquis vos potaverit poculo aquae in nomine meo, quod Christi sitis, ....non perdet mercedem suam" (ix. 41):

per "potare poculo aquae in nomine meo, quod Christi sitis," significatur docere Verum ex amore Veri, ita ex Domino, similiter facere illud; amor veri propter verum intelligitur per "dare poculum aquae in nomine Domini;" per "Christum" etiam intelligitur Dominus quoad Divinum Verum.

[13] Apud Evangelistas, "Vae vobis, Scribae et Pharisaei, hypocritae; . . purgatis exterius poculi et patinae, interiora vero plena sunt rapina et intemperantia; ...purga prius interius poculi et patinae, ut fiat etiam exterius . . mundum" (Matth. xxiii. 25, 26; Luc. xi. 39):

quod Dominus dixerit "poculum et patinam," est quiacontinens significat idem quod contentum, ita "poculum" simile quod "vinum," et "patina" simile quod "cibus;" per "vinum" significatur verum Verbi et doctrinae, ac per "cibum" bonum Verbi et doctrinae: naturalis homo seu naturalis mens purificatur interius quando falsa et mala remota sunt; contrarium est quando non remota sunt; nam quale interius est, tale fit exterius; non autem quale exterius est, tale fit interius; nam interius influit in exterius, ac disponit hoc ad convenientiam secum, non autem vicissim.

[14] (Continuatio de Secundo Praecepto.) Quoniam per "nomen Dei" intelligitur id quod ex Deo est, et quod est Deus, et hoc vocatur Divinum Verum, et apud nos Verbum, hoc quia in se Divinum est, et sanctissimum, non profanandum est; et profanatur cum sanctitas ejus negatur, quod fit cum contemnitur, rejicitur et probris afficitur; quando hoc fit, tunc occluditur caelum, et homo relinquitur inferno. Verbum enim est unicum medium conjunctionis caeli cum ecclesia; quare cum id e corde rejicitur, solvitur illa conjunctio, et tunc homo, quia relinquitur inferno, non amplius agnoscit aliquod verum ecclesiae.

[15] Sunt duo per quae caelum hominibus ecclesiae clauditur; unum est negatio Divini Domini, et alterum est negatio sanctitatis Verbi; causa est, quia Divinum Domini est omne caeli, ac Divinum Verum, quod est Verbum in sensu spirituali, facit caelum; inde patet, quod qui unum aut alterum negat, neget id quod est omne caeli, et a quo est et existit caelum, et quod sic deprivet se communicatione et inde conjunctione cum caelo. Profanare Verbum est idem cum "blasphemare Spiritum sanctum," quod non alicui remittitur; quare etiam in hoc praecepto dicitur quod "non relinquetur impunis qui nomen Dei profanat." @1 [NOTA E MARGINE SINISTRA:-] Utres vini.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church