Apocalypse Explained (Tansley) n. 962

Previous Number Next Number See English 

962. "Et factum est ulcus magnum et noxium."-Quod significet mala ibi opera, et inde falsificationes veri, constat ex significatione "ulceris," quod sint opera quae ex homine fiunt, ita quae sunt ex proprio ejus, quae sunt mala (de qua sequitur); et quia "magnum" praedicatur de bono, et in opposito sensu de malo, ac "noxium" de falsificato, ideo per "ulcus magnum et noxium" significantur opera mala, et inde falsificationes veri. Quod per "ulcera" significentur opera ex proprio, et inde mala, est quia ex proprio hominis non potest nisi quam malum produci; est enim proprium hominis in quod nascitur, et quod postea per vitam suam contrahit; et quia proprium ejus ab ipsa nativitate ex meris malis est conflatum, ideo homo e novo quasi creandus est, hoc est, regenerandus, ut in bono sit, et sic possit in caelum recipi: quando regeneratur, tunc mala, quae ex proprio sunt, removentur, et loco illorum implantantur bona, quod fit per vera. Quod opera mala et falsificationes veri sint apud illos qui solam fidem doctrina agnoscunt et vita confirmant, intelligitur per illa quae mox sequuntur; nempe quod "ulcus magnum et noxium sit in hominibus habentibus characterem bestiae, et imaginem ejus adorantibus."

[2] Quod "ulcera" significent opera quae ex proprio, constare potest ex Verbo ubi "ulcera" et "vulnera" nominantur; tum ubi varii generis morbi, sicut "lepra," "febris," "anthrax," "haemorrhoides," et plures alii, qui omnes correspondent cupiditatibus oriundis ex amoribus malis, et inde significant illas. Quid porro "ulcera" seu "vulnera" significant, constare potest ex sequentibus his locis:-Apud Esaiam, "A vola pedis usque ad caput non in eo integritas, vulnus et cicatrix, et plaga recens; non expressa sunt, . . non obligata, . . non emollita oleo; terra vestra solitudo, urbes vestrae exustae igne" (i. 6, 7):

per haec describitur, quod non bonum et inde non verum in ecclesia, sed malum et inde falsum: "A vola pedis usque ad caput non integritas," significat quod tam naturalia quam spiritualia, quae interiora hominis et ejus voluntatis sunt, deperdita sint: "vulnus et cicatrix et plaga recens," significat mala voluntatis, et inde falsa cogitationis, continue plura; mala voluntatis sunt etiam mala opera: "non obligata, non emollita oleo," significat non per resipiscentiam emendata, ac per bonum temperata;"terra vestra solitudo, urbes vestrae exustae igne," significat quod ecclesia devastata sit quoad omne verum, et quod doctrinalia ejus, per vitam secundum cupiditates ex amore malo oriundas, destructa sint.

[3] Apud Hoscheam, "Vidit Ephraim morbum suum, et Jehudah vulnus suum, et ivit Ephraim ad Assyrium, et misit ad regem Jareb, et hic non potuit sanare vos; et non curabit a vobis vulnus" (v. 13):

per "Ephraimum" significatur ecclesia quoad intellectum veri, hic quoad intellectum falsi; et per "Jehudam" significatur voluntas boni, hic voluntas mali; per "Assyrium" et "regem Jareb," significatur rationale perversum quoad bonum et quoad verum: inde patet quid in serie per illa verba significatur, quod nempe homo ex propria intelligentia non possit emendare falsa oriunda ex malis voluntatis; malum voluntatis, quod etiam est malum vitae, intelligitur per "vulnus."

[4] Apud Davidem, "Iniquitates meae transiverunt caput meum; .... computruerunt, contabuerunt vulnera mea propter stultitiam meam" (Ps. xxxviii. 5, 6 [B. A. 4, 5]):

hic quoque "vulnera" pro malis voluntatis, quae sunt mala opera; quae "computrescere" et "contabescere" propter stultitiam dicuntur, quando jucundum voluntatis et inde cogitationis est facere illa.

[5] Apud Esaiam, "In die quo obligabit Jehovah fracturam populi sui, et vulnus plagae . . sanabit" (xxx. 26):

per "fracturam populi" significatur falsum doctrinae, et per "vulnus plagae" malum vitae; reformatio doctrinae per vera significatur per quod "obligabit Jehovah fracturam populi sui," et reformatio vitae per vera significatur per quod "sanabit vulnus plagae."

[6] Quod Samarita obligaverit vulnera sauciati a latronibus, ac infuderit eis oleum et vinum (Luc. x. 33, 34), significabat quod illi qui in bono charitatis sunt, velint mala ex falsis oriunda per vera ex bono emendare; "latrones" sunt qui infuderunt falsa unde mala, in specie Judaei: "vulnera" sunt illa mala, "oleum" est bonum amoris, "vinum" est verum Verbi et doctrinae. (Sed haec videantur supra, n. 376 [e] et 444 [c], explicata.)

[7] Per Lazarum projectum ad vestibulum divitis ulcerosum (Luc. xvi. 20, 21), intelliguntur gentes, quae in falsis ex ignorantia veri, et inde non in bonis fuerunt; qui inde "ulcerosus" dicitur: per "divitem," ad cujus vestibulum projectus est, intelligitur gens Judaica, quae in veris ex Verbo, quod habebat, potuit esse.

[8] Quod "ulcus efflorescens" fuerit una plaga ex plagis Aegypti, patet apud Mosen, "Dixit Jehovah ad Mosen et ad Aharonem, Accipite vobis plenitudine pugnorum vestrorum favillam fornacis, et spargat illam Moses versus caelum ad oculos Pharaonis, et erit in pulverem super omni terra Aegypti. ....Et acceperunt favillam fornacis, ....et sparsit illam Moscheh versus caelum, et factum est ulcus pustularum efflorescens in homine et in bestia: et non potuerunt magi stare coram Moscheh propter ulcus, quia fuit ulcus in magis et in omnibus Aegyptiis" (Exod. ix. 8-11):

per "Pharaonem" et "Aegyptios" significatur naturalis homo obsessus ab omnis generis malis et falsis, et affectatio dominii naturalis hominis super spiritualem; spiritualis homo significabatur ibi per "filios Israelis; per miracula ibi, quae erant totidem plagae, et quoque vocantur "morbi," significantur totidem mala et falsa infestantia, devastantia et destruentia ecclesiam quae apud spirituales homines; per "favillam fornacis," quam Moscheh spargeret versus caelum, significantur falsa cupiditatum, quae excitantur; per "pulverem in terra Aegypti" significatur damnatio: per "ulcus efflorescens pustulis" significantur spurca voluntatis cum blasphemiis. (Sed haec singillatim explicata videanturin Arcanis Caelestibus, n. 7516, 7532.)

[9] Similia itaque significantur perhaec apud Mosen, "Percutiet te Jehovah ulcere Aegypti, et haemorrhoidibus, et scabie et prurigine, ut non possis sanari, ....quo fies insanus ab aspectu oculorum ....Percutiet te Jehovah ulcere malo super genubus et super femoribus, a quibus non possis sanari" (Deutr. xxviii. 27, 34-36):

per "plagas" ibi nominatas significantur mala et falsa varii generis ex amoribus spurcis naturalis hominis oriunda, correspondent enim; nam ulcera et vulnera ex laesione carnis et sanguinis existunt, ac mala et falsa ex laesione Divini Boni ac Divini Veri; et "caro" correspondet bono, et inde in Verbo significat illud, et "sanguis" vero et inde significat illud.

[10] Quoniam per "lepram" significatur profanatio veri, ac profanatio veri est varia, est levis et gravis, est interior et exterior, et est secundum quale veri profanati, quare etiam effectus ejus varii sunt, qui significantur per apparentias in lepra, quae fuerunt Tumores, ulcera tumorum, pustulae albae, rubescentes, abscessus, ustiones, vitiligines, porrigines, etc. (Levit. xiii. 1 ad fin.), talia fuerunt genti Judaicae ex correspondentia propter profanationes Verbi, non modo in eorum carne, sed etiam in eorum vestibus, domibus et vasis.

[11] (Continuatio de Secundo Praecepto.) Quoniam per "nomen Dei" intelligitur Divinum Verum seu Verbum, et per profanationem ejus intelligitur negatio sanctitatis ejus, et inde contemptus, rejectio et blasphematio, sequitur quod nomen Dei interius profanetur per vitam contra praecepta decalogi. Datur enim profanatio interior et non exterior, ac datur profanatio interior et simul exterior, et potest etiam dari aliqua exterior et non simul interior: profanatio interior fit per vitam, exterior per loquelam; profanatio interior, quae fit per vitam, fit quoque exterior seu per loquelam post mortem; nam tunc unusquisque cogitat et vult, et quantum licet loquitur et facit secundum vitam suam, ita non sicut in mundo; in mundo loqui et facere solet homo aliter quam ex vita sua cogitat et vult, propter mundum, et ad captandum famam; inde est, quod dictum sit quod detur profanatio interior et non simul exterior. Quod etiam dari queat aliqua exterior et non simul interior, potest venire ex stylo Verbi, qui prorsus non est stylus mundi, qui inde potest ex non cognita sanctitate ejus interiore aliquatenus contemni.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church