963. "In hominibus habentibus characterem bestiae, et imaginem ejus adorantibus."-Quod significet qui agnoscunt solam fidem ac doctrinam ejus, ac vivunt secundum illam, constat ex significatione "bestiae," quod sint qui in sola fide seu in fide separata a bonis vitae sunt, et qui illam per ratiocinia ex naturali homine confirmant (de qua in cap. xiii. praecedente, a principio ad finem) ex significatione "characteris" ejus, quod sit agnitio, receptio et testificatio ejus (de qua supra, n. 838, 886); ex significatione "imaginis" ejus, quod sit doctrina; et "adorare" illam, quod sit corde et vita agnoscere illam (de qua n. 827, 833). Quod illis mala opera, et falsificationes Verbi sint, in capite de dracone, et in capite de binis draconis bestiis, ostensum est; et patet manifeste ex eo, quod ex fide salvante aut justificante excludant bona opera, docendo quod fides absque illis justificet et salvet; et quia sic non necessaria sunt, omittuntur. Ex statuto aeterno seu ex Divino ordine est, quod ubi non bona opera sunt ibi mala opera sint. Haec itaque sunt quae significantur per "ulcus magnum et noxium" in terra, seu in ecclesia, apud illos qui in sola fide sunt et doctrina et vita.
[2] (Continuatio de Secundo Praecepto.) Qui abstinet a profanando nomen Dei, hoc est, sanctitatem Verbi, per contemptum, rejectionem et aliquam blasphemationem, ille religionem habet; et qualiter abstinet, talem habet: non enim est alicui religio nisi ex revelatione, ac revelatio apud nos est Verbum. Abstinere a profanando sanctitatem Verbi erit ex corde, non solum ex ore; qui ex corde, illi ex religione vivunt; qui vero solum ore, illi non ex religione vivunt; hi enim abstinent vel propter se vel propter mundum, quia Verbum inservit illis pro medio ad honorem et ad lucrum; vel abstinent ex aliquo timore: sed ex his plures sunt hypocritae, quibus nulla religio.