Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 106

Previous Number Next Number See English 

106. "Non laedetur a morte secunda," significat quod postea non succumbent a malis et falsis is ad inferno. - Per mortem primam intelligitur mors corporis, et per "mortem secundam" intelligitur mors animae, quae est damnatio (videatur infra n. 853, 873); et quia significatur per "Esto fidelis usque ad mortem," quod agnituri sint veritates usque dum falsa per illas remota sunt (n. 102), sequitur, quod per "non laedetur a morte secunda" significetur quod postea non succumbent a malis et falsis ab inferno; per id enim eximuntur a damnatione.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church