Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 107

Previous Number Next Number See English 

107. (Vers. 12.) "Et Angelo in Pergamo Ecclesiae scribe," significat ad illos et de illis, qui omne Ecclesiae ponunt in bonis operibus, et non aliquid in veris doctrinae. - Quod illi per "Ecclesiam in Pergamo" intelligantur, patet a scriptis ad illam in Sensu spirituali intellectis. Sed de his aliquid praefandum est, ut sciatur quinam in Ecclesia, et quales, sunt. Sunt duo genera hominum, ex quibus Ecclesia Christiana hodie quoad plurimam partem consistit; unum genus faciunt illi, qui in solis operibus, et in nullis veris sunt; alterum qui in solo cultu, et non in operibus nec in veris sunt; de priori genere agitur hic, de posteriori in scriptis ad Ecclesiam in Sardibus (n. 154, seq.). Illi qui in solis operibus et in nullis veris sunt, sunt sicut qui faciunt et non intelligunt, et facta absque intellectu sunt inanimata; apparent coram Angelis sicut sculptilia ex ligno, et illi qui meritum in suis operibus posuerunt sicut sculptilia illa nuda absque velamine super pudendis; apparent etiam sicut oves absque lana, et qui meritum in illis ponunt, sicut oves illae stercore obsitae; omnia enim opera fiunt a voluntate per intellectum, ac in intellectu accipiunt vitam, et simul vestes; inde est, quod, ut dictum est, appareant coram Angelis ut inanimata et nuda.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church