Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 108

Previous Number Next Number See English 

108. "Haec dicit habens romphaeam ancipitem acutam," significat Dominum quoad vera doctrinae ex Verbo, per quae disperguntur mala et falsa. - In praecedente capite, ubi describitur Filius Hominis, Qui est Dominus quoad Verbum, dicitur, quod Ex ore Ipsius romphaea anceps acuta visa sit exire (vers. 16);

quod per id significetur dispersio falsorum per Verbum et per doctrinam inde a Domino, videatur supra (n. 52). Hoc dicitur ad illos et de illis qui omne Ecclesiae ponunt in solis operibus, et non aliquid in veris doctrinae; qui quia vera doctrinae omittunt aut vilipendunt, et usque necessaria sunt, dicitur ad illos in sequentibus, "Resipisce; sin minus, veniam tibi cito, et pugnabo cum illis romphaea oris Mei" (vers. 16 hujus capitis).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church