Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 122

Previous Number Next Number See English 

122. "Et in calculo nomen novum scriptum," significat quod sic illis quale boni quod non prius. - Quod "nomen" significet quale rei, videatur supra (n. 81), hic itaque quale boni; omne quale boni est ex veris ei unitis; bonum enim absque veris est sicut panis et cibus absque vino et aqua, qui non nutriunt; et quoque sicut fructus in quo non succus; apparent etiam sicut arbores nudatae foliis, in quibus pendent poma sicca ex autumno relicta: hoc quoque intelligitur per haec Domini verba:

"Omnis igne salietur, et omne sacrificium sale salietur: bonum est sal, si autem sal insulsum fiat, quonam illud condietis: habete in vobis salem" (Marc. ix. 49, 50);

"sal" ibi est desiderium ad verum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church