123. "Quod nemo novit nisi qui recipit," significat quod non apparet alicui, quia vitae eorum inscriptum. Quod vera unita bono, non sint apud illos memoriae, sed vitae eorum inscripta, videatur mox supra (n. 121, 122), et quod soli vitae, et non memoriae, inscriptum est, hoc non apparet alicui, ne quidem illis, nisi ex eo, quod percipiant num verum sit, et quid verum, cum audiunt et legunt; sunt enim interiora mentis eorum aperta usque ad Dominum; et quia Dominus in illis est, et Ipse videt omnia, ideo facit ut illi videant sicut a se; sed usque ex sapientia sua sciunt, quod non videant vera a se, sed a Domino. Ex his nunc constare potest, quid intelligitur per omnia haec, "Dabo illi edere de manne abscondito, et dabo illi calculum album, et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo novit nisi qui recipit;" per quae significatur in summa, quod futuri sint Angeli Caeli tertii, si legunt Verbum, hauriunt inde vera doctrinae, et adeunt Dominum.