124. (Vers. 18.) "Et Angelo in Thyatiris Ecclesiae scribe" significat ad illos et de illis, qui in fide ex charitate sunt, et inde in bonis operibus; et quoque ad illis et de illis, qui in fide separata a charitate sunt, et inde in malis operibus. - Quod hi et illi per "Thyatiriensium Ecclesiam" describantur, patet a scriptis ad illam in Sensu spirituali intellectis.