140. "Ut cognoscant omnes Ecclesiae, quod Ego sim scrutans renes et corda," significat ut Ecclesia sciat quod Dominus videat quale verum et quale bonum est cuivis. - Per "septem Ecclesias" significatur universa Ecclesia, ut prius; et per "scrutans renes et corda" significatur videre omnia quae homo credit et quae amat, ita quale verum et quale bonum ejus est. Quod hoc per "scrutari renes et corda" significetur, est ex correspondentia, Verbum enim in Sensu literae Verbi consistit ex meris correspondentiis. Correspondentia inde est, quod sicut renes purificant sanguinem ab impuris, quae vocantur urinosa, et cor sanguinem ab immundis, quae vocantur squallida, ita verum fidei hominem a falsis, et bonum amoris a malis. Inde est, quod antiqui in corde posuerint amorem et ejus affectiones, ac in renibus intelligentiam et ejus perceptiones ut constare potest ex his in Verbo:
"Ecce Veritatem desideras in Renibus, et in occulto sapientiam notam facie mihi" (Psalm. li. 8 (B.A. 6.));
"Tu possides Renes; non latuit Te os meum, cum factus sum in occulto" (Psalm. cxxxix. (13,) 15);
"Exacerbatur Cor meum, et Renibus meis exacuo me; sed ego stolidus non cognosco" (Psalm. lxxiii. 21, (22));
"Ego Jehovah scrutans Cor, et probans Renes, et ad dandum cuivis juxta vias ejus" (Jerem. xvii. 10);
"Propinquus Tu in ore eorum, et longinquus a Renibus eorum; Jehovah, videbis me, et probabis Cor meum" (Jerem. xii. (2,) 3);
"Jehovah judex justitiae probans Renes et Cor" (Jerem. xi. 20{1}; cap. xx. 12);
"Confirma justum, nam Qui probas Corda et Renes, Deus justus" (Psalm. vii. 10 (B.A. 9)):
"Proba me, Jehovah, et tenta me, explora Renes meos et Cor meum" (Psalm. xxvi. 2):
per "renes" in his locis significantur vera intelligentiae et fidei, et per "cor" bonum amoris et charitatis. Quod "cor" significet amorem et ejus affectiones, videatur in Sapientia Angelica de Divino Amore et Divina Sapientia{2} (n. 371-393). @1 20 pro "12"$ @2 Divino Amore et Divina Sapientia pro "Divina Providentia"$